Troyes7Vallicelliani_VII
Incipit passio sancti Barnabȩ apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per gratiam fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum, atque mirabilem amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede firmiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui confessus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime quia pro sancta deuocione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in dileccione mea perseuerando, praemia uitȩ eternȩ percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem exibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro uenimus Pergen Panfiliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere atque in grabbato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Panfilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt uerbum domini praedicare. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta uero in eusdem patibus praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerti ad Cyprum ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est, beato Paulo apostolo dicens. Cȩlerius propera Iherusalem, nec moram facias, quoniam quidam fratres praestolantur aduentum tuum. Quod cum sanctus Paulus beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in mynisterio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciamtuam amplius pro dolor non uisurus. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino mysterio agitur. Nanque apparuit michi ac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Iherusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos, uale fecimus inuicem. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo, uel que res uos attulit, in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ, et uenientes ab Ihesolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui credidit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hec audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens, talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Iesum Christum, percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem. Et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cumque cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Ieseum Christum. Conferentes uero quȩdam subsidia conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illi prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymonem et Aristonem famulos Christi. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et accepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bariéu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio de ethnicis facta est, qui sub ruina illa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt, fugerunt in templo Appollinis. Nemo itaque miretur, quod predictus Baríéu postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, quod prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor factis sit. Introeuntes itaque in Salaminam, inuenimus sinagogam Iudeorum. Quam beatus apostolus exortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Baríéu et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis suȩ ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum, fecunt comprehendi eum. Et querebant tradere consulim, eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum penis, a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam, post ea uero circundantes illum, igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nec sic saciati de necȩ illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mari praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis uiris Tymone et Rodóne nocturnis horis occulte tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitacio Iebuseorum, tercio idus iunii hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis u aluit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice translatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum Amen. Passio sancti Barnabe apostoli. i Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio eorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem hethnicus et famulator ydolorum, commorando, scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum, per beatum Paulum, et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fideliter quoniamquidem ammodo, non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue, ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre que actenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. ii Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor. Et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei pandere studebam. Postquam uero beatus Barnabas animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte dominus apparuit Christus dicens. Constans esto Barnaba uerissime credendo, quoniam pro tanta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. iii Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus tribus diebus. Item nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli, Paulus et Barnabas Antyochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt praedicare uerbum dei. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias inquibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret ad Cyprum causa uisitandi parentes suos et postea communiter Hierusalem pergeret. iiii Inter hec autem angelica uisio facta est, beato Paulo dicens. Celerius propera Huerusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe ait. Quia uoluntatem dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quo datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem tuam heu prodolor corporaliter autem non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolore beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino misterio agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire in Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum, tu autem perge ad Hierusalem ad loca sacra uisitanda. v Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, uale fecimus. Et nauigantes, descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam hethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt. O uiri qui estis ? unde et quo ? uel que res uos attulit nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum, sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terrȩ. Uenientes ab Hieru solimis pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Qua propter scripturam consequi uultis, confitemini penam uestracredentes dominum Iesum Christum et baptizamini. vi Cumque illi responderent se cuncta patrare breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem et baptizauit illos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferebant autem quaedam subsidia, que conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat instruens et commonens in gratia dei, quam perceperint. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris statim fugata est, et abeo corroboratus, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex docrina sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. vii Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eracleum, quem beatus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Hic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum, nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum cognouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus ad locum in quo ethnici uiri, et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum statim pars orientis funditus corruit, et magna contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt fugerunt. Hic autem Bariesus a beato Paulo ad tempus lumine priuatus, et postmodum ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit. Postmodum uero apostatando nam transgressor factus est. viii Introeuntibus itaque nobis in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam apostolus exortari cepit et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem, Salamine ciuitatis affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum ad synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foras portam. Post hec autem circundantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius zelo odio concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praephatus Iohannes, qui et Marcus, una cum praedictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio ydus iunii. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam suorum sanctorum occultare, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum ad honorem domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum Amen.

Agreements: 1141/1492 (76%)

Collation table