St_Pierre_A9Venise_III_98
In festo sci Barnabe apli. Lectio prima. Iohes igitur qui et Marcus famulus dni nri Ihu xi discipls uero scorum aplorum Pauli et Barnabe mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predcis scis aplis; et famulando in ministerio illorum : omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus; per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum ; commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra dni nri ihu xpi: baptizatussum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei : in loco qui dr Yconium. Lectio. ii. Postquem uero sacrum baptismum suscepi; uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida : qui dixit mihi michi . Constans esto Iohes; et crede fiducialiter : quoniam quidem amodo non Iohes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gliam excellentie tue ubique predicari et glificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que ante fuerunt in te penitus effugata sunt. Et data est tibi gra et intellectus : ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Lectio. tertia. Cernendo itaque hanc reuelationem : obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes bti Barnabe; ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea bts Paulus non ibi erat ; quandohaec secreta dei : sco Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem bts Barnabas ; diligenter animaduertit nram reuelationem : commonuit me dicens. Precaue diligenter : et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Lectio quarta Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, mea prosequendo mandata : premia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniam quidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti; quoniam ueniet tempus quando manifestus appareas. Hac commonitionem ab illo percipiendo; commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit cuius autem domum beatus Paulus placide benedixit. Lectio quinta. Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus diebus triebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum : donec ex Cypro egrederemur. Secuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum : commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochia essent ; continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere ; atque in grabato requiescentem Lectio vi. Qui cum me cerneret gauisus est. Sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia ; et detulissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum dei. Ad quorum praedicationenem plurimi Iudeorum, atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterenti in Cyprum, ut uisitarent ecclesias, in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Lectio septima. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidam fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit : fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatiomea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli tui sumus, in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam, heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio octaua. Hec proloquens cecidit ad pedes eius; et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, ait: noli inquit mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens: ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, uale fecimus. Lectio nona. Et nauigantes descendimus Laudiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis ? uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientiam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris celi ac terre; uenientes ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur sed uitam percipiet sempiternam. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis, nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum, per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida qui dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo, non Iohannes sed Marcus, id est excelsus uocaberis, : et gloria excellentie tue ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentisCernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus, non ibi erat quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando premia eterna recipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus, quando manifestus appareas, hanc commemorationem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, quos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus, inde nauigantes uenimus Cyprum. Eramusque in ministerioeorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod his sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato quiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, set arguere me cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Panphylia et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientemet tunc demum reuerterentur ad Cyprum ut uisitarent ecclesias inquibus uerbum domini praedicauerant. Set beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea comuniter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens, celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini, tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, fatiem tuam heu prodolor corporaliter non uisurum. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleui diu amare. Cuius dolori compatiens beatus Paulus, noli inquid mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi inhac nocte dominus dicens ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perfitiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra inserenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos adinuicem, ualefacimus. Et nauigantes descendimus Laudociam decertantes ut perge remus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes: o uiri, qui estis ? unde et quo, uel que res uos attulit nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquid cupitis qui sumus unde et quo, uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi ac terre. Uenientes ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, set uitam recipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde, conpuncti sunt corde ammirantes et dicentes : mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus apostolus Barnabas. Si enim consequi uultis quae dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Iesum Christum, percipientes sacrum baptismum et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter beatus Barnabas sancte trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, induitque eos uestibus sancte religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens illos et et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum ibique inuenimus Tymonem, et Aristonem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur, a quocumque languore tenebantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclius, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonitionem fidelium. Hic nos cum magno gaudio excepit, et hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodoanem quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos, his ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum cognouisset beatum apostolum maliti a commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Appollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, set ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque Salaminam, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exorare cepit, et per euangelium sancti Mathei gratiam Christi introducere. Hoc dum praefatus comparisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli omnem malitiam iniquitatis sue ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratus et quassatus penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes fnem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in ipodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus, post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ergo praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertioidus iunii hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Set deus omnipotens qui non patitur occultare gloriam sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita secula seculorum. Amen.

Agreements: 607/1515 (40%)

Collation table