St_Pierre_A7 | Vallicelliani_VII |
---|---|
pass sci Barnabe apli Lc. i. Iohesigitur qui et Marchusfamulus domini nri ihu xpi, discipulus uero scorum aplorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum pdcis scis aplis , et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando silicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra domini ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto iohs, et crede fiducialiter, quoniam quidem modo non iohs, sed Marchus uocaberis, id est excelsus, et glam, excellentie tue ubique praedicari predicari et glorificari oportet, pro eo silicet quia tenebre que ante fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est gratia et intellectus, ut cognoscas mysteriadei omnipotentis. Lc. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sco Barnabepandera studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sca deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro noie meo, in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca iohem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam musteria.Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tps quoniam manifestus appareas. Lectio. iii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commoratisumus in predicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. De inuenimus Seleuciam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec excipio egrederemur. Exuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem ab euntibus ad praedicandum predicandum , commoratus sum ibi, mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antioche essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. s S ed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis predicationis . Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare predicare uerbum dei. Lec. iii. Ad quorum praedicationem predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione predicatione , statuerunt ire ad praedicendum predicendum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclas in quibus uerbum domini praedicaverant predicaverant . Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter hierlm pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo, dicens. Celerius propera hierlm, nec moram facias, quoniam quidem fres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat aceptabibilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio. v. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri fr, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi michi mihi hac nocte dns dicens. Ne prohibeas Bárnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata preparata est ei gra dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde et quo, uelque res uos attulit ?Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus dni ihu xpi, creatoris celi ac terre, uenientes ab Hierosolimis, pergimus utique ad praedicandum predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam, uerumtamen ueruntamen si cognoscere cupitis hoc, exuite uos uestimentis, quae que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed glora et splendida permanent in eternum. Lectio. vi. Hec audientes attoniti ualde prae pre sunt corde, annunranteset dicentes. Quisenim deus prepotens, talia praebere prebere ualet? Ad hec beatus apls. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata ura, credentes in dnm xpm, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. cum cunque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sce trinitatis mysterium exponendo, descendit in fontem, et baptizauit eos in noie patris, et filii et sps sci, induitque uestibus sce religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas, et uirtutem accepisse sps sci, ceperunt gaudere et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apls, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gra dei quam perceperant. lectio. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos dni. Timon autem, urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem dni saluatoris, statim febris fugata est, adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas euangelium sci Mathei apli secum ferebat, et ubicumque ubicunque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum noie Eraclium, quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat, et recepto spu sco epm ordinauerant ad communionem conmunionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum noie Rodonem,quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret, continuo credidit in dnm et baptizatus, sequutus est nos. Lec. viii. His itagestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum noie Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm, malitia commotus conmotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo, nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus predictus Bariesus postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tps. Lectio nona. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii per beatum aplm conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sci Mathei xpi gram introduceret . Hoc dum praefatus prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem praedicationem sci apli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione fca contra scm aplm, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem eamdem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens prepotens , noie Eusebius silicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tpre, dilaceratum a synagoga, in yppodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agones et diuturna certamina, pro xpi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. | Passio sancti Barnabe apostoli. i Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio eorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem hethnicus et famulator ydolorum, commorando, scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum, per beatum Paulum, et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fideliter quoniamquidem ammodo, non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue, ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre que actenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. ii Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor. Et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei pandere studebam. Postquam uero beatus Barnabas animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte dominus apparuit Christus dicens. Constans esto Barnaba uerissime credendo, quoniam pro tanta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. iii Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus tribus diebus. Item nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli, Paulus et Barnabas Antyochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt praedicare uerbum dei. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias inquibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret ad Cyprum causa uisitandi parentes suos et postea communiter Hierusalem pergeret. iiii Inter hec autem angelica uisio facta est, beato Paulo dicens. Celerius propera Huerusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe ait. Quia uoluntatem dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quo datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem tuam heu prodolor corporaliter autem non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolore beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino misterio agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire in Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum, tu autem perge ad Hierusalem ad loca sacra uisitanda. v Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, uale fecimus. Et nauigantes, descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam hethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt. O uiri qui estis ? unde et quo ? uel que res uos attulit nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum, sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terrȩ. Uenientes ab Hieru solimis pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Qua propter scripturam consequi uultis, confitemini penam uestracredentes dominum Iesum Christum et baptizamini. vi Cumque illi responderent se cuncta patrare breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem et baptizauit illos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferebant autem quaedam subsidia, que conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat instruens et commonens in gratia dei, quam perceperint. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris statim fugata est, et abeo corroboratus, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex docrina sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. vii Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eracleum, quem beatus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Hic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum, nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum cognouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus ad locum in quo ethnici uiri, et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum statim pars orientis funditus corruit, et magna contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt fugerunt. Hic autem Bariesus a beato Paulo ad tempus lumine priuatus, et postmodum ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit. Postmodum uero apostatando nam transgressor factus est. viii Introeuntibus itaque nobis in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam apostolus exortari cepit et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem, Salamine ciuitatis affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum ad synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foras portam. Post hec autem circundantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius zelo odio concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praephatus Iohannes, qui et Marcus, una cum praedictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio ydus iunii. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam suorum sanctorum occultare, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum ad honorem domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum Amen. |
Agreements: 936/1524 (61%)