Reims1410 | Venise_III_98 |
---|---|
Incipiunt gesta beati Barnabe apostoli. Ego Iohannes qui et Marcus cognomine uocor, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero beatorum apostolorum Barnabe et Pauli, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia Iesu Christi domini nostri, baptizatus sum per Barnaban et Paulum sanctissimos apostolos, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Iconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede firmiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloria excellencie tue ubique predicari et gloriari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe,ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit, nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti asseras, nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuocione qua reliquisti generacionem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonicionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Iconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Ciprum, eramque in ministerio illorum, donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cipro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta itaque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Ciprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant, sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Ciprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei non expedit contradicere fiat uoluntas domini, tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertacio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Ciprum ibique finem complebo uite, faciem tuam amplius prodolor corporaliter non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Ciprum, quoniam illic praeparata est ei gracia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge Iherusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Ciprum. Deinde uenimus in ciuitate que uocatur Anemória in qua inuenimus quosdam uiros quamquam hethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde, et quo uel quam obrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini Iesu Christi creatoris celi et terre, uenientes ab Iherosolimis, pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum percipientes sacrum baptismum, proculdubio accipietis que uobis prommitimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sancte trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sancte religionis. Cum autem se cognouissent Christicolas esse et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas apostolus, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, recitaret, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Bárnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodónem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Bárnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Barieú postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut prece Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Simon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamínam, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euuangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc cum prefatus comperisset Bariheu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamíne ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Ciprum quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a sinagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timóne, et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a Christicolis potuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum himnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et gloriatur deus, per infinita seculorum seculorum amen. Expliciunt gesta et passio beati Barnabe apostoli. | Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis, nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum, per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida qui dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo, non Iohannes sed Marcus, id est excelsus uocaberis, : et gloria excellentie tue ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentisCernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus, non ibi erat quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando premia eterna recipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus, quando manifestus appareas, hanc commemorationem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, quos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus, inde nauigantes uenimus Cyprum. Eramusque in ministerioeorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod his sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato quiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, set arguere me cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Panphylia et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientemet tunc demum reuerterentur ad Cyprum ut uisitarent ecclesias inquibus uerbum domini praedicauerant. Set beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea comuniter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens, celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini, tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, fatiem tuam heu prodolor corporaliter non uisurum. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleui diu amare. Cuius dolori compatiens beatus Paulus, noli inquid mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi inhac nocte dominus dicens ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perfitiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra inserenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos adinuicem, ualefacimus. Et nauigantes descendimus Laudociam decertantes ut perge remus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes: o uiri, qui estis ? unde et quo, uel que res uos attulit nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquid cupitis qui sumus unde et quo, uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi ac terre. Uenientes ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, set uitam recipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde, conpuncti sunt corde ammirantes et dicentes : mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus apostolus Barnabas. Si enim consequi uultis quae dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Iesum Christum, percipientes sacrum baptismum et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter beatus Barnabas sancte trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, induitque eos uestibus sancte religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens illos et et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum ibique inuenimus Tymonem, et Aristonem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur, a quocumque languore tenebantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclius, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonitionem fidelium. Hic nos cum magno gaudio excepit, et hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodoanem quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos, his ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum cognouisset beatum apostolum maliti a commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Appollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, set ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque Salaminam, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exorare cepit, et per euangelium sancti Mathei gratiam Christi introducere. Hoc dum praefatus comparisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli omnem malitiam iniquitatis sue ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratus et quassatus penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes fnem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in ipodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus, post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ergo praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertioidus iunii hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Set deus omnipotens qui non patitur occultare gloriam sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita secula seculorum. Amen. |
Agreements: 1235/1510 (82%)