Reims1410 | St_Pierre_A8 |
---|---|
Incipiunt gesta beati Barnabe apostoli. Ego Iohannes qui et Marcus cognomine uocor, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero beatorum apostolorum Barnabe et Pauli, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia Iesu Christi domini nostri, baptizatus sum per Barnaban et Paulum sanctissimos apostolos, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Iconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede firmiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloria excellencie tue ubique predicari et gloriari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe,ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit, nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti asseras, nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuocione qua reliquisti generacionem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonicionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Iconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Ciprum, eramque in ministerio illorum, donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cipro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta itaque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Ciprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant, sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Ciprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei non expedit contradicere fiat uoluntas domini, tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertacio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Ciprum ibique finem complebo uite, faciem tuam amplius prodolor corporaliter non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Ciprum, quoniam illic praeparata est ei gracia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge Iherusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Ciprum. Deinde uenimus in ciuitate que uocatur Anemória in qua inuenimus quosdam uiros quamquam hethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde, et quo uel quam obrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini Iesu Christi creatoris celi et terre, uenientes ab Iherosolimis, pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum percipientes sacrum baptismum, proculdubio accipietis que uobis prommitimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sancte trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sancte religionis. Cum autem se cognouissent Christicolas esse et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas apostolus, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, recitaret, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Bárnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodónem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Bárnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Barieú postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut prece Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Simon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamínam, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euuangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc cum prefatus comperisset Bariheu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamíne ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Ciprum quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a sinagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timóne, et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a Christicolis potuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum himnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et gloriatur deus, per infinita seculorum seculorum amen. Expliciunt gesta et passio beati Barnabe apostoli. | In festo secti Barnabe apostoli Lectio prima. Ioannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnaba, mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis apostolis; et famulando in ministerio illorum : omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter parando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum : commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis. Anuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei :in loco qui dicitur Yconium. Lectio tertia. Postquam uero sacrum baptismum suscepi ; uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida : qui dixit michi, constans esto Ioannes ; et crede fiducialiter : quoniam quidem amodo non Ioannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que ante fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus : ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Lec. iii. Cernendo itaque hanc reuelationem : obstupui fateor. Et euigilans procidi ad pededs beati Barnabe; ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat; quando hec secreta dei : sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas; diligenter animaduertit nostram reuelationem : commonuit me dicens. Precaue diligenter : et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Lectio. iiii. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus dicens Constansesto Barnaba credendo uerissime quoniam pro sancta deuotione qua relinquisti generationem tuam : tradidisti animam tuam pro nomine meo. In ea prosequendo mandata : premia eterna percipies. Attamen conuoca Ioannem ministrum tuum. Quoniam quidem et ipse similiter uidit qui dam misteria. Interim conserua omnia que uidisti ; quoniam ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo: commoratisumus in predicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit. et hospitalitatem benigne exibuit eius cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Lectio. v. Deinde ueniumus Seleutiam in qua mansimus diebus tribus. Inded nauigantes uenimus Cyprum. Eramque in ministerio eorum : donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro : uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem ab euntibus ad predicandum : commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me Spiritussanctus. Igitur cum audissem quodidemsancti apostoli. Paulus et Barnabas Anthiochie essent : continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere : atque in grabato requiescentem. Lectio sexta. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia : et detulissem libros predicationis. Recreati autem ex itinere : ceperunt predicare uerbum dei. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum : atque gentilium illuminati : crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem. Et tunc demum reuerterentur in Ciprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat : ut prius iret in Ciprum ad uisitandosparentes suos. Et postea comiter Ierusalem pergerent. Lectio Septima Inter hec autem angelica uissio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem nec moram facias. Quoniam quidam fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati domini contradicere non expedit fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum. Ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius. Secundum deuotionem qua famuli tui sumus, in ministerio quo d donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite faciemque tuam, heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio octava. Hec preloquens cecidit ad pedes eius : et fleuit amare diu, cuius dolori beatus Paulus compatiens: ait noli inquit mereri frater non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum. Quoniam illic preparata est ei gratia dei : ad illuminationem multorum et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem : uale fecimus. Lectio nona Et nauigantes descendimus Laudiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria. In qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos : tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, uel que res uos attulit nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientam : ipse quoue sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus : unde et quo uel quam ob rem uenimus scitote, quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terre ; uenientes ab Ierosolimis: pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur : sed uitam percipiet sempiternam. |
Agreements: 605/1525 (40%)