Reg_lat_541 | Vallicelliani_VII |
---|---|
Incipit passio Barnabe apostoli. Igitur Iohannes qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter didici, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente Christi gratia baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione dei uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede firmiter, quoniam amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et excellentiȩ tuȩ ubique praedicari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus inte fuerunt penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes sancti Barnabȩ, ac seritim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit, hanc reuelationem commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte reuelatum est a domino meo Iesu Christo dicente. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam et ipse similiter uidit quedam mysteria. iiii Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus, quando manifestatus appareas. Hac ammonitionem ab illo comperta, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit et hospitalitatem benigne exibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem abeuntibus in praedicationem, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. v Igitur cum audissem quod idem sanctus Paulus et Barnabas apostoli domini Antiochie essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabbatis requiescentem. Q ui cum me cerneret gauisus est, sed arguere me cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, cȩperunt praedicareuerbum domini. Ad quorum doctrinam Iudeorum plurimi atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. vi Inter hȩc autem angelica uisio facta est per noctem beato apostolo Paulo dicens. Celerius propera in Ierusalem, nec moram facias, quoniam fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait, quia uoluntati domini contradicere non expedit, fiat uoluntas eius. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique complebo uitȩ finem, faciem tuam amplius prodolor non uisurus. Hȩc proloquens cecidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino mysterio agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic parata est ei gratia dei ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem, et sacra loca uisenda. Tunc positis genibus, orantes et osculantes inuicem, uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. vii Deinde uenimus in ciuitatem quȩ dicitur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostras oras ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis, qui sumus, uel unde aut quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli et terrȩ. Uenientes autem ab Iherosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosȩ et splendidȩ permanent in ȩternum. viii Hȩc audientes attoniti ualde compuncti sunt, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si inquit consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientesque sacrum baptismum, proculdubio accipietis quȩ uobis promisimus. Cumque illi spopondissent cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis fidem exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos, in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem cognouissent eos esse christicolas, et uirtutem spiritus sancti accepisse, ceperunt gaudere et glorificare dominum Ieseum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia conuocatis apostolus distribuit prout cuique opus erat instruens et commonens eos ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Sumón autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum ȩuangelium per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas ȩuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat uiros siue mulieres et infirmantes, ponebat super ill os et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus, cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto, ordinauerant ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem benignam exibuit. Post hȩc autem inuenimus uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus fidem sanctam exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus sequutus est nos. His itaque gestis, obuium abuimus impium et maleficum Iudeum Barieú, quem olim beatus Paulus apostolus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Páphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, maledixit templum, statimque pars templi orientis funditus corruit, statimque magna contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque mi retur quod praedictus Barieú, postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur, ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii consulis per beatum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc cum praefatus comperisset, Barieú, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem iniquitatis suȩ malitiam ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes eum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis deducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius de progenie scilicet Neronis imperatoris.Comperientes autem Iudei aduentum eius, ac uerentes nimium, ne eum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum in synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hȩc circumdantes eum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi nomine adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii illius concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mari praecipitare disponebant. Interim ego Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timóne et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illud latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam suorum occultari sanctorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ eodem sancto apostolo reuelante, fecit inueniri, eum sicque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum amen. | Passio sancti Barnabe apostoli. i Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio eorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem hethnicus et famulator ydolorum, commorando, scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum, per beatum Paulum, et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fideliter quoniamquidem ammodo, non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue, ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre que actenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. ii Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor. Et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei pandere studebam. Postquam uero beatus Barnabas animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte dominus apparuit Christus dicens. Constans esto Barnaba uerissime credendo, quoniam pro tanta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. iii Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus tribus diebus. Item nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli, Paulus et Barnabas Antyochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt praedicare uerbum dei. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias inquibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret ad Cyprum causa uisitandi parentes suos et postea communiter Hierusalem pergeret. iiii Inter hec autem angelica uisio facta est, beato Paulo dicens. Celerius propera Huerusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe ait. Quia uoluntatem dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quo datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem tuam heu prodolor corporaliter autem non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolore beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino misterio agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire in Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum, tu autem perge ad Hierusalem ad loca sacra uisitanda. v Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, uale fecimus. Et nauigantes, descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam hethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt. O uiri qui estis ? unde et quo ? uel que res uos attulit nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum, sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terrȩ. Uenientes ab Hieru solimis pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Qua propter scripturam consequi uultis, confitemini penam uestracredentes dominum Iesum Christum et baptizamini. vi Cumque illi responderent se cuncta patrare breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem et baptizauit illos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferebant autem quaedam subsidia, que conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat instruens et commonens in gratia dei, quam perceperint. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris statim fugata est, et abeo corroboratus, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex docrina sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. vii Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eracleum, quem beatus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Hic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum, nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum cognouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus ad locum in quo ethnici uiri, et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum statim pars orientis funditus corruit, et magna contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt fugerunt. Hic autem Bariesus a beato Paulo ad tempus lumine priuatus, et postmodum ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit. Postmodum uero apostatando nam transgressor factus est. viii Introeuntibus itaque nobis in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam apostolus exortari cepit et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem, Salamine ciuitatis affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum ad synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foras portam. Post hec autem circundantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius zelo odio concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praephatus Iohannes, qui et Marcus, una cum praedictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio ydus iunii. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam suorum sanctorum occultare, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum ad honorem domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum Amen. |
Agreements: 1096/1518 (72%)