Reg_lat_541 | St_Pierre_A7 |
---|---|
Incipit passio Barnabe apostoli. Igitur Iohannes qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter didici, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente Christi gratia baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione dei uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede firmiter, quoniam amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et excellentiȩ tuȩ ubique praedicari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus inte fuerunt penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes sancti Barnabȩ, ac seritim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit, hanc reuelationem commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte reuelatum est a domino meo Iesu Christo dicente. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam et ipse similiter uidit quedam mysteria. iiii Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus, quando manifestatus appareas. Hac ammonitionem ab illo comperta, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit et hospitalitatem benigne exibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem abeuntibus in praedicationem, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. v Igitur cum audissem quod idem sanctus Paulus et Barnabas apostoli domini Antiochie essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabbatis requiescentem. Q ui cum me cerneret gauisus est, sed arguere me cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, cȩperunt praedicareuerbum domini. Ad quorum doctrinam Iudeorum plurimi atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. vi Inter hȩc autem angelica uisio facta est per noctem beato apostolo Paulo dicens. Celerius propera in Ierusalem, nec moram facias, quoniam fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait, quia uoluntati domini contradicere non expedit, fiat uoluntas eius. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique complebo uitȩ finem, faciem tuam amplius prodolor non uisurus. Hȩc proloquens cecidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino mysterio agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic parata est ei gratia dei ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem, et sacra loca uisenda. Tunc positis genibus, orantes et osculantes inuicem, uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. vii Deinde uenimus in ciuitatem quȩ dicitur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostras oras ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis, qui sumus, uel unde aut quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli et terrȩ. Uenientes autem ab Iherosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosȩ et splendidȩ permanent in ȩternum. viii Hȩc audientes attoniti ualde compuncti sunt, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si inquit consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientesque sacrum baptismum, proculdubio accipietis quȩ uobis promisimus. Cumque illi spopondissent cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis fidem exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos, in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem cognouissent eos esse christicolas, et uirtutem spiritus sancti accepisse, ceperunt gaudere et glorificare dominum Ieseum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia conuocatis apostolus distribuit prout cuique opus erat instruens et commonens eos ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Sumón autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum ȩuangelium per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas ȩuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat uiros siue mulieres et infirmantes, ponebat super ill os et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus, cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto, ordinauerant ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem benignam exibuit. Post hȩc autem inuenimus uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus fidem sanctam exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus sequutus est nos. His itaque gestis, obuium abuimus impium et maleficum Iudeum Barieú, quem olim beatus Paulus apostolus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Páphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, maledixit templum, statimque pars templi orientis funditus corruit, statimque magna contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque mi retur quod praedictus Barieú, postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur, ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii consulis per beatum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc cum praefatus comperisset, Barieú, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem iniquitatis suȩ malitiam ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes eum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis deducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius de progenie scilicet Neronis imperatoris.Comperientes autem Iudei aduentum eius, ac uerentes nimium, ne eum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum in synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hȩc circumdantes eum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi nomine adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii illius concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mari praecipitare disponebant. Interim ego Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timóne et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illud latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam suorum occultari sanctorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ eodem sancto apostolo reuelante, fecit inueniri, eum sicque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum amen. | pass sci Barnabe apli Lc. i. Iohesigitur qui et Marchusfamulus domini nri ihu xpi, discipulus uero scorum aplorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum pdcis scis aplis , et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando silicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra domini ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto iohs, et crede fiducialiter, quoniam quidem modo non iohs, sed Marchus uocaberis, id est excelsus, et glam, excellentie tue ubique praedicari predicari et glorificari oportet, pro eo silicet quia tenebre que ante fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est gratia et intellectus, ut cognoscas mysteriadei omnipotentis. Lc. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sco Barnabepandera studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sca deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro noie meo, in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca iohem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam musteria.Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tps quoniam manifestus appareas. Lectio. iii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commoratisumus in predicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. De inuenimus Seleuciam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec excipio egrederemur. Exuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem ab euntibus ad praedicandum predicandum , commoratus sum ibi, mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antioche essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. s S ed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis predicationis . Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare predicare uerbum dei. Lec. iii. Ad quorum praedicationem predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione predicatione , statuerunt ire ad praedicendum predicendum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclas in quibus uerbum domini praedicaverant predicaverant . Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter hierlm pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo, dicens. Celerius propera hierlm, nec moram facias, quoniam quidem fres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat aceptabibilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio. v. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri fr, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi michi mihi hac nocte dns dicens. Ne prohibeas Bárnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata preparata est ei gra dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde et quo, uelque res uos attulit ?Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus dni ihu xpi, creatoris celi ac terre, uenientes ab Hierosolimis, pergimus utique ad praedicandum predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam, uerumtamen ueruntamen si cognoscere cupitis hoc, exuite uos uestimentis, quae que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed glora et splendida permanent in eternum. Lectio. vi. Hec audientes attoniti ualde prae pre sunt corde, annunranteset dicentes. Quisenim deus prepotens, talia praebere prebere ualet? Ad hec beatus apls. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata ura, credentes in dnm xpm, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. cum cunque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sce trinitatis mysterium exponendo, descendit in fontem, et baptizauit eos in noie patris, et filii et sps sci, induitque uestibus sce religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas, et uirtutem accepisse sps sci, ceperunt gaudere et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apls, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gra dei quam perceperant. lectio. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos dni. Timon autem, urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem dni saluatoris, statim febris fugata est, adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas euangelium sci Mathei apli secum ferebat, et ubicumque ubicunque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum noie Eraclium, quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat, et recepto spu sco epm ordinauerant ad communionem conmunionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum noie Rodonem,quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret, continuo credidit in dnm et baptizatus, sequutus est nos. Lec. viii. His itagestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum noie Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm, malitia commotus conmotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo, nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus predictus Bariesus postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tps. Lectio nona. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii per beatum aplm conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sci Mathei xpi gram introduceret . Hoc dum praefatus prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem praedicationem sci apli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione fca contra scm aplm, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem eamdem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens prepotens , noie Eusebius silicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tpre, dilaceratum a synagoga, in yppodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agones et diuturna certamina, pro xpi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. |
Agreements: 984/1572 (63%)