Parisinus_Latinus_5312Troyes7
Incipit passio sancti Barnabe apostoli. xxvi. Iohannes qui et Marcus, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica deique opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum sanctis apostolis, et famulando in mynisterio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commoran tibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrílli quonda pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Ioannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩtuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre quȩ hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ̀, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei scanto Barnabȩ studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnabá credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et credidisti, pro nomine meo in ea perseuerando, premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem in mynisterium tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo homo erat iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde uenimus nauigantes Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est. Sed arguere cȩpit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem, plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta autem praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuertentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum dei praedicauerant. Sed beatus Barnabas rogabat ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea comuniter Ierusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio facta est per noctem beato Paulo, dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundu deuotionem, quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciemque tuam heu proh dolor spirito me corporaliter ultus non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens noli inquit me deserere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum etsacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem, uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquamque ethnicos, tamen sagatiter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt, dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostras uos horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus : scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientesque ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in eum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis : exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hȩc audientes, attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentesMira res quam dicitis. Quis enim deus prȩpotens talia prȩbere ualebit? Ad hȩc beatus apostolus. Si consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Iesum Christum. Percipientesque sacrum baptismum, proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse Christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymonem et Aristónem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est. Atque adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatissimus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eradium quȩ beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad comunionem fidelium. Hic, nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bariesus, quȩm olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic cum agnouisset beatum apostolum, malicia comotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes inuenimus in locum, in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio de ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur, quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens, eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibusitaque nobis in Salamínam inuenimus synagogam Iudeorum. Quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei ad Christi gratiam introducere. Hoc dum prȩfatus comperisset Bariésus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis suȩ ostendens contra apostolum, sedicione facta comprehenderunt eum, et tradere quȩrebant consuli eiusdem Salamie ciuitatis, affligenteque illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ad iudicandum ducerent, accidit ut deueniret in eadem insulam Cyprum, quidam uir magnus et prȩpotens, nomine Eusebius, qui erat scilicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, quȩrebant nimium ne illum eriperet de manibus eorum. Ligantes autem funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum, a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Postea circumdantes illum igne, cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Tymóne et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a Christicolis ualuit. Sed qui omnipotens non patitur occultari gloriam sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum, amen. Explicit. Incipit passio sancti Barnabȩ apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per gratiam fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum, atque mirabilem amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede firmiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui confessus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime quia pro sancta deuocione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in dileccione mea perseuerando, praemia uitȩ eternȩ percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem exibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro uenimus Pergen Panfiliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere atque in grabbato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Panfilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt uerbum domini praedicare. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta uero in eusdem patibus praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerti ad Cyprum ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est, beato Paulo apostolo dicens. Cȩlerius propera Iherusalem, nec moram facias, quoniam quidam fratres praestolantur aduentum tuum. Quod cum sanctus Paulus beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in mynisterio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciamtuam amplius pro dolor non uisurus. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino mysterio agitur. Nanque apparuit michi ac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Iherusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos, uale fecimus inuicem. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo, uel que res uos attulit, in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ, et uenientes ab Ihesolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui credidit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hec audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens, talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Iesum Christum, percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem. Et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cumque cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Ieseum Christum. Conferentes uero quȩdam subsidia conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illi prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymonem et Aristonem famulos Christi. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et accepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bariéu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio de ethnicis facta est, qui sub ruina illa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt, fugerunt in templo Appollinis. Nemo itaque miretur, quod predictus Baríéu postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, quod prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor factis sit. Introeuntes itaque in Salaminam, inuenimus sinagogam Iudeorum. Quam beatus apostolus exortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Baríéu et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis suȩ ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum, fecunt comprehendi eum. Et querebant tradere consulim, eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum penis, a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam, post ea uero circundantes illum, igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nec sic saciati de necȩ illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mari praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis uiris Tymone et Rodóne nocturnis horis occulte tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitacio Iebuseorum, tercio idus iunii hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis u aluit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice translatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum Amen.

Agreements: 1247/1505 (83%)

Collation table