Parisinus_Latinus_5312St_Pierre_A3
Incipit passio sancti Barnabe apostoli. xxvi. Iohannes qui et Marcus, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica deique opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum sanctis apostolis, et famulando in mynisterio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commoran tibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrílli quonda pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Ioannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩtuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre quȩ hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ̀, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei scanto Barnabȩ studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnabá credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et credidisti, pro nomine meo in ea perseuerando, premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem in mynisterium tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo homo erat iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde uenimus nauigantes Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est. Sed arguere cȩpit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem, plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta autem praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuertentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum dei praedicauerant. Sed beatus Barnabas rogabat ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea comuniter Ierusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio facta est per noctem beato Paulo, dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundu deuotionem, quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciemque tuam heu proh dolor spirito me corporaliter ultus non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens noli inquit me deserere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum etsacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem, uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquamque ethnicos, tamen sagatiter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt, dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostras uos horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus : scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientesque ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in eum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis : exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hȩc audientes, attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentesMira res quam dicitis. Quis enim deus prȩpotens talia prȩbere ualebit? Ad hȩc beatus apostolus. Si consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Iesum Christum. Percipientesque sacrum baptismum, proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse Christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymonem et Aristónem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est. Atque adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatissimus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eradium quȩ beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad comunionem fidelium. Hic, nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bariesus, quȩm olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic cum agnouisset beatum apostolum, malicia comotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes inuenimus in locum, in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio de ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur, quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens, eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibusitaque nobis in Salamínam inuenimus synagogam Iudeorum. Quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei ad Christi gratiam introducere. Hoc dum prȩfatus comperisset Bariésus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis suȩ ostendens contra apostolum, sedicione facta comprehenderunt eum, et tradere quȩrebant consuli eiusdem Salamie ciuitatis, affligenteque illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ad iudicandum ducerent, accidit ut deueniret in eadem insulam Cyprum, quidam uir magnus et prȩpotens, nomine Eusebius, qui erat scilicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, quȩrebant nimium ne illum eriperet de manibus eorum. Ligantes autem funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum, a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Postea circumdantes illum igne, cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Tymóne et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a Christicolis ualuit. Sed qui omnipotens non patitur occultari gloriam sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum, amen. Explicit. Passio sci Barnabe apli. Lec. i. iohs igitur qui et Marcus famulus dni nri ihu xpi. discipulus ueroscorum aplorum Pauli et Barnabe. mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui. gradiendo scilicet cum predictis scis aplis. et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in xpi eccla commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum. commorando scilicet in mynisterio C irilli quondam pontificis nefandis simi templi Iouis. annuente gra dni nri ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barna ban,qui digni fuerunt uocatione di. in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi : uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem : amictum stola candida. qui dixit michi. Constans esto iohset crede fiducialiter. quoniam quidem amodo non Iohs sed Marcus id est excelsus uocaberis. et glam excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet : pro eo scilicet quia tenebre quae ante fuerunt in te. penitus effugate sunt. et data est tibi gra et intellectus. ut cognoscasmysteria dei omnipotentis. Lec. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor. et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe. ac seriatim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui. professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat. quando hȩc secreta di sco Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem. commonuit me dicens. Precaue diligenter. et pone custodiam ori tuo. ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. constans esto Barnaba. credendo uerissime quoniam pro sca deuotione qua reliquisti gnerationem tuam. et tradidisti aiam tuam pro noie meo : mea perseuerando. premia ȩterna percipies. Attamen conuoca iohm ministrum tuum. quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti. quiaueniet tempus quando manifestus appareas. Lec. iii. Hanc commonitionem ab illo percipiendo. commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. in quo erat quidam homo iustus et timoratus. qui nos recepit. et hospitalitatem benigne exhibuit. cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam. in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum. eramque in ministerio eorum. donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro: uenimus Pergén Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum. commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antyochie essent. continuo perrexi ad illos. inuenique beatum Paulum fatigari ex itinere. atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. sed arguere cȩpit pro quod moram fecissem uenire de Pamphilia. et detinuissem librum prae dicationis. Recreati autem ex itinere. cȩperunt praedicare uerbum di. Lec. iiii. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati. crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem. et tunc demum reuerterentur ad Cyprum. ut uisitarent ȩcclas in quibus uerbum dni praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat. ut prius iret in Cyprum. ad uisitandos parentes suos. et postea communiter hierlm pergerent. Inter hȩc autem anglica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo dicens. Cȩlerius propera ierlm. nec moram facias. quóniamquidem frs ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet : ait. Quia uoluntati di contradicere non expedit. fiat uoluntas dni. Tantum obsecro intercede pro me ad dnm. ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius. secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum. ibique finem compleo uitȩ. faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. lec. v. Hec praeloquens. procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens : noli inquit mereri frater. non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dns dicens. ne prohi beas Barnaban ire Cyprum. quoniam illic praeparata est ei gra di ad illuminationem $ multorum. et sacrum martyrium persiciendum. tu autem perge hierlm ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus. orantes et osculantes nos adinuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam. decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria. in qua inuenimus quosdam uiros quanquam quamquan ethnicos. tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes. sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri· qui estis. unde et quo ? uel que resuos attulit nris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientiam ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis. qui sumus. unde et quo. uel quam obrem uenimus : scitote quia famuli sumus dni ihu xpi. creatoris cȩli et terrȩ. uenientes ab Hierosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius. quia ipse est filius di oipis. et qui crediderit in illum. non morietur. sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si cognoscere cupitis hoc. exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt. et induimini uestibus quȩ non pereunt. sed glosa et splendida permanent in ȩternum. Lec. vi. Hec audientes: attoniti ualde: compuncti sunt corde: ammirantes et dicentes. Quis enim ds prépotens. talia praebere ualet? Ad hȩc beatus apls. Si enim esse qui ultis quȩ dicimus : confitemini pecca ura credentes in dnm xpm. percipientes sacrum baptismum. et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta patrare breuiter. sce trinitatis mysterium exponendo descendit cum illis in fontem. et baptisauit eos in noie patris et filii et sps sci. induitque uestibus scȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas. et uirtutem accepisse sps sci. ceperunt gaudere. et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia : conuocatis pauperibus apls. distribuit illis prout cuique opus erat : instruens et commonens. ut permanerent in gra di quam perceperant. Lec. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum. ibique inuenimus Timonem et Aristόnem famulos dni. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas. et sacrum ȩuglium. per inuocationem dni saluatoris. statim febris fugata est. et ádeo corroboratus est. ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas ȩuanglium sci Mathei apli secum ferebat : et ubicunque ubicumque inueniebat infirmos. ponebat illud super eos. et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum noie Eraclium. quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat. et recepto spu sco. epm ordinauerant ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens: hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendam uirum noie Rodone quamuis ethnicum. tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret. continuo credidit in dnm et baptizatus sequutus est nos. His ita gestis : obuium habuimus impium et maleficum iudeum noie Bariesum. quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm. malitia commotus conmotus . prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes. uenimus in locum in quo ethnici uiri et femmȩ ludendo nudi currebant. Lec. viii. Hoc cum uidisset beatus Barnabas. indignatus super tale facinus. maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit. magnaque contritio ex ethnicis facta est. qui sub ruina ipsa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt. fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Bariesus. postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat. uisum receperit. cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur : ad tempus percusserit dicens. eris caecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat. ut ad precem Sergiiper beatum aplm conuersus lumen recepit. postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam. inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apls exortari cȩpit. et per euanglium sci Mathei xpi gram introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus. et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sci apli. omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens. seditione facta contra scm aplm comprehenderunt eum. et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis. affligentes illum multis suppliciis. et uariis cruciatibus. Lec. viiii. De hinc cum maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum. accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens noie Eusebus. scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iuedi aduentum eius. uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum. ligantes funem in collo eius nocturno tpr dilaceratum a synagoga in yppodrόmum pertraxerunt. et deinde foris portam. Post hȩc autem circundantes illum igne : crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agόnes et diuturna certamina. pro xpi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius. zelo odii concitati : tulerunt sacratissimum corpus. et in locello plumbeo recludentes. in mare precipitare disponebant. Interim ego praefatus iohs qui et Marcus una cum predictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud. et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum. tertio idus iunii. hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit. nec inueniri a xpicolis ualuit. Sed ds omips qui non patitur glam occultari scorum suorum. tempore Zenonis imperatoris et sci Gelasii pape. eodem sco aplo reuelante inuentum est atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum. ad honorem et glam dni nri ihu xri. qui cum patre et spu sco uiuit et regnat ds. per infinita sȩcla sȩclorum amen.

Agreements: 1115/1550 (72%)

Collation table