Parisinus_Latinus_5278St_Pierre_A3
Incipit passio sancti Barnabe apostoli. i Iohannes qui et Marcus famulus domini nostri Iesu, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe mistica opera dei, que diuinitus uidi et diligenter agnoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethni cus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit michi. Constans esto Iohannes et crede firmiter quoniam amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre quae actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognosca misteria dei omnipotentis. Cernendo igitur hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, et seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. iii Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que audisti et uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. iiii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem, quod idem apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continue perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabbato quiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est sed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt uerbum domini praedicare. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum, atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uite, faciem tuam amplius prohdolor corporaliter non uisurus. vi Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquid merere frater, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire in Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Iherusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes, qui nos cernentes sagaciter tamen interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo ? Uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquid cupitis qui sumus, famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi et terre. Uenientes autem ab Iherosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quae ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia prebere ualet ? At beatus apostolus. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sancte trinitatis mysterium exponendo, descendit cum eis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti induitque uestibus sancte religionis. Cum autem cognouissent christicolas esse, et uirtutem accepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam acceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita transactis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Barieu, quem beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malicia commotus, prohibuit nos intrare in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hec cum uidisset beatus Barnabas, super tale facinus ualde indignatus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariesu postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii proconsulis per beatum Paulum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hec dum praefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli omnem maliciam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a synagoga in ypodromum pertransierunt, et deinde foris portam. Post autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita secula seculorum amen. Passio sci Barnabe apli. Lec. i. iohs igitur qui et Marcus famulus dni nri ihu xpi. discipulus ueroscorum aplorum Pauli et Barnabe. mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui. gradiendo scilicet cum predictis scis aplis. et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in xpi eccla commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum. commorando scilicet in mynisterio C irilli quondam pontificis nefandis simi templi Iouis. annuente gra dni nri ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barna ban,qui digni fuerunt uocatione di. in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi : uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem : amictum stola candida. qui dixit michi. Constans esto iohset crede fiducialiter. quoniam quidem amodo non Iohs sed Marcus id est excelsus uocaberis. et glam excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet : pro eo scilicet quia tenebre quae ante fuerunt in te. penitus effugate sunt. et data est tibi gra et intellectus. ut cognoscasmysteria dei omnipotentis. Lec. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor. et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe. ac seriatim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui. professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat. quando hȩc secreta di sco Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem. commonuit me dicens. Precaue diligenter. et pone custodiam ori tuo. ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. constans esto Barnaba. credendo uerissime quoniam pro sca deuotione qua reliquisti gnerationem tuam. et tradidisti aiam tuam pro noie meo : mea perseuerando. premia ȩterna percipies. Attamen conuoca iohm ministrum tuum. quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti. quiaueniet tempus quando manifestus appareas. Lec. iii. Hanc commonitionem ab illo percipiendo. commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. in quo erat quidam homo iustus et timoratus. qui nos recepit. et hospitalitatem benigne exhibuit. cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam. in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum. eramque in ministerio eorum. donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro: uenimus Pergén Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum. commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antyochie essent. continuo perrexi ad illos. inuenique beatum Paulum fatigari ex itinere. atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. sed arguere cȩpit pro quod moram fecissem uenire de Pamphilia. et detinuissem librum prae dicationis. Recreati autem ex itinere. cȩperunt praedicare uerbum di. Lec. iiii. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati. crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem. et tunc demum reuerterentur ad Cyprum. ut uisitarent ȩcclas in quibus uerbum dni praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat. ut prius iret in Cyprum. ad uisitandos parentes suos. et postea communiter hierlm pergerent. Inter hȩc autem anglica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo dicens. Cȩlerius propera ierlm. nec moram facias. quóniamquidem frs ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet : ait. Quia uoluntati di contradicere non expedit. fiat uoluntas dni. Tantum obsecro intercede pro me ad dnm. ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius. secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum. ibique finem compleo uitȩ. faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. lec. v. Hec praeloquens. procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens : noli inquit mereri frater. non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dns dicens. ne prohi beas Barnaban ire Cyprum. quoniam illic praeparata est ei gra di ad illuminationem $ multorum. et sacrum martyrium persiciendum. tu autem perge hierlm ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus. orantes et osculantes nos adinuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam. decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria. in qua inuenimus quosdam uiros quanquam quamquan ethnicos. tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes. sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri· qui estis. unde et quo ? uel que resuos attulit nris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientiam ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis. qui sumus. unde et quo. uel quam obrem uenimus : scitote quia famuli sumus dni ihu xpi. creatoris cȩli et terrȩ. uenientes ab Hierosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius. quia ipse est filius di oipis. et qui crediderit in illum. non morietur. sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si cognoscere cupitis hoc. exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt. et induimini uestibus quȩ non pereunt. sed glosa et splendida permanent in ȩternum. Lec. vi. Hec audientes: attoniti ualde: compuncti sunt corde: ammirantes et dicentes. Quis enim ds prépotens. talia praebere ualet? Ad hȩc beatus apls. Si enim esse qui ultis quȩ dicimus : confitemini pecca ura credentes in dnm xpm. percipientes sacrum baptismum. et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta patrare breuiter. sce trinitatis mysterium exponendo descendit cum illis in fontem. et baptisauit eos in noie patris et filii et sps sci. induitque uestibus scȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas. et uirtutem accepisse sps sci. ceperunt gaudere. et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia : conuocatis pauperibus apls. distribuit illis prout cuique opus erat : instruens et commonens. ut permanerent in gra di quam perceperant. Lec. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum. ibique inuenimus Timonem et Aristόnem famulos dni. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas. et sacrum ȩuglium. per inuocationem dni saluatoris. statim febris fugata est. et ádeo corroboratus est. ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas ȩuanglium sci Mathei apli secum ferebat : et ubicunque ubicumque inueniebat infirmos. ponebat illud super eos. et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum noie Eraclium. quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat. et recepto spu sco. epm ordinauerant ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens: hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendam uirum noie Rodone quamuis ethnicum. tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret. continuo credidit in dnm et baptizatus sequutus est nos. His ita gestis : obuium habuimus impium et maleficum iudeum noie Bariesum. quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm. malitia commotus conmotus . prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes. uenimus in locum in quo ethnici uiri et femmȩ ludendo nudi currebant. Lec. viii. Hoc cum uidisset beatus Barnabas. indignatus super tale facinus. maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit. magnaque contritio ex ethnicis facta est. qui sub ruina ipsa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt. fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Bariesus. postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat. uisum receperit. cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur : ad tempus percusserit dicens. eris caecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat. ut ad precem Sergiiper beatum aplm conuersus lumen recepit. postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam. inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apls exortari cȩpit. et per euanglium sci Mathei xpi gram introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus. et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sci apli. omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens. seditione facta contra scm aplm comprehenderunt eum. et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis. affligentes illum multis suppliciis. et uariis cruciatibus. Lec. viiii. De hinc cum maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum. accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens noie Eusebus. scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iuedi aduentum eius. uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum. ligantes funem in collo eius nocturno tpr dilaceratum a synagoga in yppodrόmum pertraxerunt. et deinde foris portam. Post hȩc autem circundantes illum igne : crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agόnes et diuturna certamina. pro xpi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius. zelo odii concitati : tulerunt sacratissimum corpus. et in locello plumbeo recludentes. in mare precipitare disponebant. Interim ego praefatus iohs qui et Marcus una cum predictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud. et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum. tertio idus iunii. hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit. nec inueniri a xpicolis ualuit. Sed ds omips qui non patitur glam occultari scorum suorum. tempore Zenonis imperatoris et sci Gelasii pape. eodem sco aplo reuelante inuentum est atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum. ad honorem et glam dni nri ihu xri. qui cum patre et spu sco uiuit et regnat ds. per infinita sȩcla sȩclorum amen.

Agreements: 1129/1541 (73%)

Collation table