Orvietio_Cap1 | St_Pierre_A8 |
---|---|
Incipit passio sancti Barnabe apostoli Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera quae diuinitus uidi, et diligenter congnouignoui gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet monasterio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in locum qui dicitur Hyconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum, atque mirabilem, amictum stola candida qui dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem ammodo non Iohannes, sed Marcus idest excelsus uocaberis. Et gloriam excellentie tue ubique praedicari, et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre quae actenus fuerunt inte, penitus effugate sunt. Et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor et euigilans ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia quae a praedicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei beato Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misteri quam uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo firmissime et uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna suscipias. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia quae uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc communionem ab illo percipiendo commorati sumus, in praedicto Hyconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent continuo perrexi ad illos. Et inueni beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabatto requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum dei. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum hac gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, ut tunc demum reuerterentur Ciprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius in Cyprum ad uisitandas ecclesias parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter haec autem angelica uisio per noctem facta est Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait, quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem, qua famuli tamen sumus, in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam eu pro dolor corporaliter non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquid merere frater, non enim hoc sine misterio agitur. Namque apparuit michi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Ciprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum et sacrum martirium percipiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem ualefecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergerimus Ciprum. Deinde uenimus in ciuitatem Anemoría, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Quibus cernentibus interrogare ceperunt sagaciter. O uiri qui estis, unde, et quo, uel quae res attulit uos in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquid cupitis, qui sumus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris celi et terre. Uenientes ab Hierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis. Et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc cognoscere cupitis, exuite uestimenta quae uetera sunt, et pereunt, et induimini uestimentis quae non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in eternum. Hec audientes attoniti, ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res qua dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si enim consequi uultis quae dicitis, uel quae dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta patrarent breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque eos uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium quem beatus apostolus Paulus cum sancto baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerant ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus, secutus est nos. His ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Barhiesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes inuenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars horientis funditus corruit, magnaque contrictio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteriautem qui euaserunt, fugierunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Barhiesus, postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, set ut conuerteretur percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus, lumen receperit. Postmodum uero sicut ille Simon magus, apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus itaque in amina inuenimus sinagogudeorum. Quam beatus apostolus ammonuit, et exhortari cepit, et per euangelium Mathei Christi gratiam introducere. Hoc praefatus dum comprehendisset Barhiesus, et quia plurimi Iudeorum percepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum. Et quaerebant eum tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligente illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam cruciatum ac maceratum quassatumque penis ducerent ad iudicandum accidit ut deueniret ad iudicandum in eadem insula Cipro, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium, ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circum datum illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi nomine adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei de morte illius zelo hodie concitati, tulerunt sacratissimum corpus et in locello plumbeo recludentes in mari praecipitare disponebant. Interim ego praephatus Iohannes, qui et Marcus una praedictis Timónes et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, que olim fuerat habitatio Hiebuseorum, tertio idus iunii. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum circulis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christianis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto, uiuit et regnat deus per infinita secula seculorum. Amen. | In festo secti Barnabe apostoli Lectio prima. Ioannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnaba, mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis apostolis; et famulando in ministerio illorum : omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter parando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum : commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis. Anuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei :in loco qui dicitur Yconium. Lectio tertia. Postquam uero sacrum baptismum suscepi ; uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida : qui dixit michi, constans esto Ioannes ; et crede fiducialiter : quoniam quidem amodo non Ioannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que ante fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus : ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Lec. iii. Cernendo itaque hanc reuelationem : obstupui fateor. Et euigilans procidi ad pededs beati Barnabe; ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat; quando hec secreta dei : sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas; diligenter animaduertit nostram reuelationem : commonuit me dicens. Precaue diligenter : et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Lectio. iiii. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus dicens Constansesto Barnaba credendo uerissime quoniam pro sancta deuotione qua relinquisti generationem tuam : tradidisti animam tuam pro nomine meo. In ea prosequendo mandata : premia eterna percipies. Attamen conuoca Ioannem ministrum tuum. Quoniam quidem et ipse similiter uidit qui dam misteria. Interim conserua omnia que uidisti ; quoniam ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo: commoratisumus in predicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit. et hospitalitatem benigne exibuit eius cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Lectio. v. Deinde ueniumus Seleutiam in qua mansimus diebus tribus. Inded nauigantes uenimus Cyprum. Eramque in ministerio eorum : donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro : uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem ab euntibus ad predicandum : commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me Spiritussanctus. Igitur cum audissem quodidemsancti apostoli. Paulus et Barnabas Anthiochie essent : continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere : atque in grabato requiescentem. Lectio sexta. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia : et detulissem libros predicationis. Recreati autem ex itinere : ceperunt predicare uerbum dei. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum : atque gentilium illuminati : crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem. Et tunc demum reuerterentur in Ciprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat : ut prius iret in Ciprum ad uisitandosparentes suos. Et postea comiter Ierusalem pergerent. Lectio Septima Inter hec autem angelica uissio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem nec moram facias. Quoniam quidam fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati domini contradicere non expedit fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum. Ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius. Secundum deuotionem qua famuli tui sumus, in ministerio quo d donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite faciemque tuam, heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio octava. Hec preloquens cecidit ad pedes eius : et fleuit amare diu, cuius dolori beatus Paulus compatiens: ait noli inquit mereri frater non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum. Quoniam illic preparata est ei gratia dei : ad illuminationem multorum et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem : uale fecimus. Lectio nona Et nauigantes descendimus Laudiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria. In qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos : tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, uel que res uos attulit nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientam : ipse quoue sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus : unde et quo uel quam ob rem uenimus scitote, quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terre ; uenientes ab Ierosolimis: pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur : sed uitam percipiet sempiternam. |
Agreements: 598/1494 (40%)