NapleXV.AA.13St_Pierre_A9
Incipit passio sancti Barnabe apostoli. Ego Iohannes qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum percepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre quȩ actenus fuerunt in te penitus effugatȩ sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut agnoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commouit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuocione qua reliquisti generacionem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia, quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareat. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Ychonio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem, plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta itaque praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerti ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Ciprum, ad uisitandos parentes suos, ac postea communiterIerusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem, quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciem tuam heu prodolor corporaliter non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eiusm, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laodíciam decernentes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt, dicentes. O uiri qui estis ? Unde uenitis ? Et quo itis ? Uel quȩ res atulit in nostras horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit, cupitis qui sumus, unde et quo, uel obquam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi, creatoris cȩli et terrȩ. Uenientes ab Iherosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exui te nos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestes quȩ non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, et admirantes aiunt. Mira res quam diciti s. Quis enim deus praepotens, talia praebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent se cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceeperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Et cum contulissent nobis quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Arístínem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eráclium, quem beatus Paulus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus Rodónem, quendam uirum, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus est et secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus quendam impium et maleficum Iudeum nomine Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus, prohibuit nos introire Pamphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum, in quo ethnici uiri et feminȩ, ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque a parte orientis funditus corruit, magnaque contricioex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri qui euaserunt, fugerunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Barieú maleficus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magusapostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis Saláminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quos beatus apostolus exhortari cepit, et per euangelium sancti Mathei de Christi gratia introducere. Hoc dum praephatus comperisset Barieu, quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta commouit populum et comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum suppliciis et cruciatibus. Dehinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie imperatoris Neronis. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium, ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et inde foris portum. Post hȩc autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturnacertamina, pro Christi amore ustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ego praephatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis, tuli illud et collocaui in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed quia deus omnipotens non patitur gloriam occultari sanctorum suorum tempore Zénonis imperatoris, et sancti Gelasii papae, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita secula seculorum Amen. In festo sci Barnabe apli. Lectio prima. Iohes igitur qui et Marcus famulus dni nri Ihu xi discipls uero scorum aplorum Pauli et Barnabe mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predcis scis aplis; et famulando in ministerio illorum : omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus; per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum ; commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra dni nri ihu xpi: baptizatussum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei : in loco qui dr Yconium. Lectio. ii. Postquem uero sacrum baptismum suscepi; uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida : qui dixit mihi michi . Constans esto Iohes; et crede fiducialiter : quoniam quidem amodo non Iohes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gliam excellentie tue ubique predicari et glificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que ante fuerunt in te penitus effugata sunt. Et data est tibi gra et intellectus : ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Lectio. tertia. Cernendo itaque hanc reuelationem : obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes bti Barnabe; ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea bts Paulus non ibi erat ; quandohaec secreta dei : sco Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem bts Barnabas ; diligenter animaduertit nram reuelationem : commonuit me dicens. Precaue diligenter : et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Lectio quarta Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, mea prosequendo mandata : premia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniam quidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti; quoniam ueniet tempus quando manifestus appareas. Hac commonitionem ab illo percipiendo; commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit cuius autem domum beatus Paulus placide benedixit. Lectio quinta. Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus diebus triebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum : donec ex Cypro egrederemur. Secuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum : commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochia essent ; continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere ; atque in grabato requiescentem Lectio vi. Qui cum me cerneret gauisus est. Sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia ; et detulissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum dei. Ad quorum praedicationenem plurimi Iudeorum, atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterenti in Cyprum, ut uisitarent ecclesias, in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Lectio septima. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidam fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit : fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatiomea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli tui sumus, in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam, heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio octaua. Hec proloquens cecidit ad pedes eius; et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, ait: noli inquit mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens: ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, uale fecimus. Lectio nona. Et nauigantes descendimus Laudiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis ? uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientiam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris celi ac terre; uenientes ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur sed uitam percipiet sempiternam.

Agreements: 612/1505 (41%)

Collation table