MontCassin145St_Pierre_A7
Passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum prȩdictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus uidelicet pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis. Annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabám, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Lectio ii. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi : constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellenciȩ tuȩ ubique prȩdicari et manifestari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te, pȩnitus effugatȩ sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernens itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ confessus sum. Lectio iii. Postquam uero idem beatus Barnaás diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens : precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, nec alicui uirtutem mysterii quȩ uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens : constans esto Barnabá, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando prȩmia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam mysteria. Tu uero interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Lectio iiii. Hanc commonitionem ab illo percipiens, commorati sumus in prȩdicto Ycónio per dies aliquot, ubi erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus diestres. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergén Pamphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad prȩdicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Lectio v. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabás Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabatto requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros prȩdicationis. Recreati autem exitinere, cȩperunt prȩdicare uerbum domini. Ad quorum prȩdicationem plurimi Iudȩorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Lectio vi Expleta itaque predicatione, statuerunt ire ad prȩdicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini prȩdicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Lectio Inter hȩc cum angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens : celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. vi Quod cum beato Barnabȩpanderet, ait, quia uoluntati dei contradicere os non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Ecce enim propero Cyprum, ibique finem compleo uitȩ, faciem tuam heu prodolor amplius corporaliter non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens ne prohibeas Barnabán ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Lectio x Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodóciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoría, in qua inuenimus quosdam uiros quanquam ethnicos, multa tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, interrogare cȩperunt dicentes. O uiri, qui estis, et unde, uel quȩ res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabás illorum sagacitatem, humiliter eis respondere studuit. Si nosse inquiens cupitis qui sumus et unde, uel quam obrem uenimus. Scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes ab Ierusolimis pergimus ubique ad prȩdicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Lectio xi Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosȩ et splendidȩ permanent in ȩternum. Hȩc audientes, attoniti ualde, compuncti sunt corde, admirantes et dicentes : mira res quam dicitis, quis enim deus prȩpotens talia prȩbere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabás : si consequi inquit uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Christum percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Lectio xii Cumque illi sponderent se cuncta perficere, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium illis exponens, descendit cum eis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Lectio Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam percȩperant. Nauigantes autem, peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabás euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnabá baptizauerat, et repletum spiritu sancto, episcopum ordinauerant ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem prȩcipuam nobis exhibuit. Lectio Post hȩc autem inuenimus quendam uirum nomine Rodónem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exposuisset, continuo credidit in dominum, et baptizatus, secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudȩum nomine Barieú, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in quendam locum, in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque ex partes orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, cȩteri autem qui euaserunt fugerunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod prȩdictus Barieú postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens : eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor effectus sit. Introeuntibus itaque nobis in Salamínam, inuenimus synagogam Iudȩorum, quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum prȩfatus comperisset Barieú, et quia plurimi Iudȩorum recepissent prȩdicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et quȩrebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. xii De hinc cum iam maceratum et quassatum multi pȩnis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et prȩpotens nomine Eusebius, de genere scilicet Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudȩi aduentum eius, et uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in yppódromum pertraxerunt, et deinde foras portam. Post hȩc autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudȩi non satiati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare prȩcipitare disponebant. Interim ego prȩfatus Iohannes qui et Marcus, una cum prȩdictis Timóne et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio idus iunias, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illis latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens, qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zénonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita sȩcula sȩculorum, amen. pass sci Barnabe apli Lc. i. Iohesigitur qui et Marchusfamulus domini nri ihu xpi, discipulus uero scorum aplorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum pdcis scis aplis , et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando silicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra domini ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto iohs, et crede fiducialiter, quoniam quidem modo non iohs, sed Marchus uocaberis, id est excelsus, et glam, excellentie tue ubique praedicari predicari et glorificari oportet, pro eo silicet quia tenebre que ante fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est gratia et intellectus, ut cognoscas mysteriadei omnipotentis. Lc. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sco Barnabepandera studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sca deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro noie meo, in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca iohem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam musteria.Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tps quoniam manifestus appareas. Lectio. iii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commoratisumus in predicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. De inuenimus Seleuciam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec excipio egrederemur. Exuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem ab euntibus ad praedicandum predicandum , commoratus sum ibi, mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antioche essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. s S ed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis predicationis . Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare predicare uerbum dei. Lec. iii. Ad quorum praedicationem predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione predicatione , statuerunt ire ad praedicendum predicendum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclas in quibus uerbum domini praedicaverant predicaverant . Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter hierlm pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo, dicens. Celerius propera hierlm, nec moram facias, quoniam quidem fres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat aceptabibilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio. v. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri fr, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi michi mihi hac nocte dns dicens. Ne prohibeas Bárnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata preparata est ei gra dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde et quo, uelque res uos attulit ?Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus dni ihu xpi, creatoris celi ac terre, uenientes ab Hierosolimis, pergimus utique ad praedicandum predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam, uerumtamen ueruntamen si cognoscere cupitis hoc, exuite uos uestimentis, quae que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed glora et splendida permanent in eternum. Lectio. vi. Hec audientes attoniti ualde prae pre sunt corde, annunranteset dicentes. Quisenim deus prepotens, talia praebere prebere ualet? Ad hec beatus apls. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata ura, credentes in dnm xpm, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. cum cunque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sce trinitatis mysterium exponendo, descendit in fontem, et baptizauit eos in noie patris, et filii et sps sci, induitque uestibus sce religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas, et uirtutem accepisse sps sci, ceperunt gaudere et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apls, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gra dei quam perceperant. lectio. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos dni. Timon autem, urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem dni saluatoris, statim febris fugata est, adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas euangelium sci Mathei apli secum ferebat, et ubicumque ubicunque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum noie Eraclium, quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat, et recepto spu sco epm ordinauerant ad communionem conmunionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum noie Rodonem,quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret, continuo credidit in dnm et baptizatus, sequutus est nos. Lec. viii. His itagestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum noie Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm, malitia commotus conmotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo, nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus predictus Bariesus postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tps. Lectio nona. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii per beatum aplm conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sci Mathei xpi gram introduceret . Hoc dum praefatus prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem praedicationem sci apli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione fca contra scm aplm, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem eamdem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens prepotens , noie Eusebius silicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tpre, dilaceratum a synagoga, in yppodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agones et diuturna certamina, pro xpi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna.

Agreements: 1035/1564 (66%)

Collation table