MontCassin145 | Parisinus_Latinus_5312 |
---|---|
Passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum prȩdictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus uidelicet pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis. Annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabám, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Lectio ii. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi : constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellenciȩ tuȩ ubique prȩdicari et manifestari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te, pȩnitus effugatȩ sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernens itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ confessus sum. Lectio iii. Postquam uero idem beatus Barnaás diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens : precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, nec alicui uirtutem mysterii quȩ uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens : constans esto Barnabá, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando prȩmia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam mysteria. Tu uero interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Lectio iiii. Hanc commonitionem ab illo percipiens, commorati sumus in prȩdicto Ycónio per dies aliquot, ubi erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus diestres. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergén Pamphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad prȩdicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Lectio v. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabás Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabatto requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros prȩdicationis. Recreati autem exitinere, cȩperunt prȩdicare uerbum domini. Ad quorum prȩdicationem plurimi Iudȩorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Lectio vi Expleta itaque predicatione, statuerunt ire ad prȩdicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini prȩdicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Lectio Inter hȩc cum angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens : celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. vi Quod cum beato Barnabȩpanderet, ait, quia uoluntati dei contradicere os non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Ecce enim propero Cyprum, ibique finem compleo uitȩ, faciem tuam heu prodolor amplius corporaliter non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens ne prohibeas Barnabán ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Lectio x Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodóciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoría, in qua inuenimus quosdam uiros quanquam ethnicos, multa tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, interrogare cȩperunt dicentes. O uiri, qui estis, et unde, uel quȩ res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabás illorum sagacitatem, humiliter eis respondere studuit. Si nosse inquiens cupitis qui sumus et unde, uel quam obrem uenimus. Scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes ab Ierusolimis pergimus ubique ad prȩdicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Lectio xi Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosȩ et splendidȩ permanent in ȩternum. Hȩc audientes, attoniti ualde, compuncti sunt corde, admirantes et dicentes : mira res quam dicitis, quis enim deus prȩpotens talia prȩbere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabás : si consequi inquit uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Christum percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Lectio xii Cumque illi sponderent se cuncta perficere, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium illis exponens, descendit cum eis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Lectio Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam percȩperant. Nauigantes autem, peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabás euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnabá baptizauerat, et repletum spiritu sancto, episcopum ordinauerant ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem prȩcipuam nobis exhibuit. Lectio Post hȩc autem inuenimus quendam uirum nomine Rodónem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exposuisset, continuo credidit in dominum, et baptizatus, secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudȩum nomine Barieú, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in quendam locum, in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque ex partes orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, cȩteri autem qui euaserunt fugerunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod prȩdictus Barieú postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens : eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor effectus sit. Introeuntibus itaque nobis in Salamínam, inuenimus synagogam Iudȩorum, quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum prȩfatus comperisset Barieú, et quia plurimi Iudȩorum recepissent prȩdicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et quȩrebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. xii De hinc cum iam maceratum et quassatum multi pȩnis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et prȩpotens nomine Eusebius, de genere scilicet Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudȩi aduentum eius, et uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in yppódromum pertraxerunt, et deinde foras portam. Post hȩc autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudȩi non satiati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare prȩcipitare disponebant. Interim ego prȩfatus Iohannes qui et Marcus, una cum prȩdictis Timóne et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio idus iunias, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illis latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens, qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zénonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita sȩcula sȩculorum, amen. | Incipit passio sancti Barnabe apostoli. xxvi. Iohannes qui et Marcus, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica deique opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum sanctis apostolis, et famulando in mynisterio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commoran tibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrílli quonda pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Ioannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩtuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre quȩ hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ̀, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei scanto Barnabȩ studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnabá credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et credidisti, pro nomine meo in ea perseuerando, premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem in mynisterium tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo homo erat iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde uenimus nauigantes Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est. Sed arguere cȩpit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem, plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta autem praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuertentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum dei praedicauerant. Sed beatus Barnabas rogabat ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea comuniter Ierusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio facta est per noctem beato Paulo, dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundu deuotionem, quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciemque tuam heu proh dolor spirito me corporaliter ultus non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens noli inquit me deserere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum etsacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem, uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquamque ethnicos, tamen sagatiter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt, dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostras uos horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus : scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientesque ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in eum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis : exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hȩc audientes, attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentesMira res quam dicitis. Quis enim deus prȩpotens talia prȩbere ualebit? Ad hȩc beatus apostolus. Si consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Iesum Christum. Percipientesque sacrum baptismum, proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse Christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymonem et Aristónem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est. Atque adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatissimus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eradium quȩ beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad comunionem fidelium. Hic, nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bariesus, quȩm olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic cum agnouisset beatum apostolum, malicia comotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes inuenimus in locum, in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio de ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur, quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens, eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibusitaque nobis in Salamínam inuenimus synagogam Iudeorum. Quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei ad Christi gratiam introducere. Hoc dum prȩfatus comperisset Bariésus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis suȩ ostendens contra apostolum, sedicione facta comprehenderunt eum, et tradere quȩrebant consuli eiusdem Salamie ciuitatis, affligenteque illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ad iudicandum ducerent, accidit ut deueniret in eadem insulam Cyprum, quidam uir magnus et prȩpotens, nomine Eusebius, qui erat scilicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, quȩrebant nimium ne illum eriperet de manibus eorum. Ligantes autem funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum, a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Postea circumdantes illum igne, cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Tymóne et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a Christicolis ualuit. Sed qui omnipotens non patitur occultari gloriam sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum, amen. Explicit. |
Agreements: 1222/1535 (80%)