Milan_C210_inf | St_Pierre_A7 |
---|---|
Incipit passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu, discipulus uero apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per graciam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gracia domini nostri Iesu Cristi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Hyconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi inuisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebrȩ quȩ actenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. iii Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quȩ uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando, premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. iiii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Hyconio, per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in quo mansimus diebus tribus. Inde nauigantes, uenimus Ciprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cipro, uenimus Pergen Panphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. v Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros predicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Ciprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. vi Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet ait. Quia uoluntati domini contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uitȩ, faciem tuam heu pro dolor corporaliter non uisuram. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. vii Cuius dolori compaciens beatus Paulus, noli inquit mereri frater. Non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Ciprum, quoniam illic preparata est, ei gracia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos adinuicem, uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laudociam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ dicitur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamuis ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. viii Si nosse inquit cupitis, qui sumus, unde et quo, uel obquam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes ab Hierosolimis, pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida quȩ permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde conpuncti suntcorde, et ammirantes aiunt. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Christum percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare breuiter sanctȩ trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. viiii Cum autem se cognouissent esse cristicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum, ibique inuenimus Timonem, et Aristenem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei secum ferebat et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. x Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et acccepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendamuirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum, huic cum beatus apostolus fidem sanctam exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Baritheum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. xi Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Baritheus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens eris cecus, usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Simon magus apostatando transgr essor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamine, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortare cepit, et euangelium sancti Mathei Christi gratia introducere. Hoc dum prefatus comperisset Baritheus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, conprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes multis suppliciis et uariis cruciatibus. xii De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum, accidit, ut deueniret in eadem insula Cypri quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a sinagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris porta. Post hȩc autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Cristi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est. Ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per omnia secula seculorum Amen. Explicit passio sancti Barnabe apostoli. Narrata a Iohanne ministro eius. | pass sci Barnabe apli Lc. i. Iohesigitur qui et Marchusfamulus domini nri ihu xpi, discipulus uero scorum aplorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum pdcis scis aplis , et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando silicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra domini ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto iohs, et crede fiducialiter, quoniam quidem modo non iohs, sed Marchus uocaberis, id est excelsus, et glam, excellentie tue ubique praedicari predicari et glorificari oportet, pro eo silicet quia tenebre que ante fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est gratia et intellectus, ut cognoscas mysteriadei omnipotentis. Lc. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sco Barnabepandera studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sca deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro noie meo, in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca iohem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam musteria.Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tps quoniam manifestus appareas. Lectio. iii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commoratisumus in predicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. De inuenimus Seleuciam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec excipio egrederemur. Exuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem ab euntibus ad praedicandum predicandum , commoratus sum ibi, mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antioche essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. s S ed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis predicationis . Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare predicare uerbum dei. Lec. iii. Ad quorum praedicationem predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione predicatione , statuerunt ire ad praedicendum predicendum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclas in quibus uerbum domini praedicaverant predicaverant . Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter hierlm pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo, dicens. Celerius propera hierlm, nec moram facias, quoniam quidem fres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat aceptabibilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio. v. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri fr, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi michi mihi hac nocte dns dicens. Ne prohibeas Bárnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata preparata est ei gra dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde et quo, uelque res uos attulit ?Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus dni ihu xpi, creatoris celi ac terre, uenientes ab Hierosolimis, pergimus utique ad praedicandum predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam, uerumtamen ueruntamen si cognoscere cupitis hoc, exuite uos uestimentis, quae que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed glora et splendida permanent in eternum. Lectio. vi. Hec audientes attoniti ualde prae pre sunt corde, annunranteset dicentes. Quisenim deus prepotens, talia praebere prebere ualet? Ad hec beatus apls. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata ura, credentes in dnm xpm, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. cum cunque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sce trinitatis mysterium exponendo, descendit in fontem, et baptizauit eos in noie patris, et filii et sps sci, induitque uestibus sce religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas, et uirtutem accepisse sps sci, ceperunt gaudere et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apls, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gra dei quam perceperant. lectio. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos dni. Timon autem, urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem dni saluatoris, statim febris fugata est, adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas euangelium sci Mathei apli secum ferebat, et ubicumque ubicunque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum noie Eraclium, quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat, et recepto spu sco epm ordinauerant ad communionem conmunionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum noie Rodonem,quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret, continuo credidit in dnm et baptizatus, sequutus est nos. Lec. viii. His itagestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum noie Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm, malitia commotus conmotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo, nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus predictus Bariesus postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tps. Lectio nona. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii per beatum aplm conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sci Mathei xpi gram introduceret . Hoc dum praefatus prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem praedicationem sci apli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione fca contra scm aplm, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem eamdem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens prepotens , noie Eusebius silicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tpre, dilaceratum a synagoga, in yppodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agones et diuturna certamina, pro xpi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. |
Agreements: 1031/1556 (66%)