Milan_C210_inf | St_Pierre_A3 |
---|---|
Incipit passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu, discipulus uero apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per graciam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gracia domini nostri Iesu Cristi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Hyconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi inuisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebrȩ quȩ actenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. iii Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quȩ uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando, premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. iiii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Hyconio, per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in quo mansimus diebus tribus. Inde nauigantes, uenimus Ciprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cipro, uenimus Pergen Panphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. v Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros predicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Ciprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. vi Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet ait. Quia uoluntati domini contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uitȩ, faciem tuam heu pro dolor corporaliter non uisuram. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. vii Cuius dolori compaciens beatus Paulus, noli inquit mereri frater. Non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Ciprum, quoniam illic preparata est, ei gracia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos adinuicem, uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laudociam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ dicitur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamuis ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. viii Si nosse inquit cupitis, qui sumus, unde et quo, uel obquam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes ab Hierosolimis, pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida quȩ permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde conpuncti suntcorde, et ammirantes aiunt. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Christum percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare breuiter sanctȩ trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. viiii Cum autem se cognouissent esse cristicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum, ibique inuenimus Timonem, et Aristenem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei secum ferebat et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. x Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et acccepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendamuirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum, huic cum beatus apostolus fidem sanctam exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Baritheum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. xi Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Baritheus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens eris cecus, usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Simon magus apostatando transgr essor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamine, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortare cepit, et euangelium sancti Mathei Christi gratia introducere. Hoc dum prefatus comperisset Baritheus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, conprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes multis suppliciis et uariis cruciatibus. xii De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum, accidit, ut deueniret in eadem insula Cypri quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a sinagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris porta. Post hȩc autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Cristi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est. Ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per omnia secula seculorum Amen. Explicit passio sancti Barnabe apostoli. Narrata a Iohanne ministro eius. | Passio sci Barnabe apli. Lec. i. iohs igitur qui et Marcus famulus dni nri ihu xpi. discipulus ueroscorum aplorum Pauli et Barnabe. mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui. gradiendo scilicet cum predictis scis aplis. et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in xpi eccla commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum. commorando scilicet in mynisterio C irilli quondam pontificis nefandis simi templi Iouis. annuente gra dni nri ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barna ban,qui digni fuerunt uocatione di. in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi : uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem : amictum stola candida. qui dixit michi. Constans esto iohset crede fiducialiter. quoniam quidem amodo non Iohs sed Marcus id est excelsus uocaberis. et glam excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet : pro eo scilicet quia tenebre quae ante fuerunt in te. penitus effugate sunt. et data est tibi gra et intellectus. ut cognoscasmysteria dei omnipotentis. Lec. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor. et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe. ac seriatim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui. professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat. quando hȩc secreta di sco Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem. commonuit me dicens. Precaue diligenter. et pone custodiam ori tuo. ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. constans esto Barnaba. credendo uerissime quoniam pro sca deuotione qua reliquisti gnerationem tuam. et tradidisti aiam tuam pro noie meo : mea perseuerando. premia ȩterna percipies. Attamen conuoca iohm ministrum tuum. quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti. quiaueniet tempus quando manifestus appareas. Lec. iii. Hanc commonitionem ab illo percipiendo. commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. in quo erat quidam homo iustus et timoratus. qui nos recepit. et hospitalitatem benigne exhibuit. cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam. in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum. eramque in ministerio eorum. donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro: uenimus Pergén Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum. commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antyochie essent. continuo perrexi ad illos. inuenique beatum Paulum fatigari ex itinere. atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. sed arguere cȩpit pro quod moram fecissem uenire de Pamphilia. et detinuissem librum prae dicationis. Recreati autem ex itinere. cȩperunt praedicare uerbum di. Lec. iiii. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati. crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem. et tunc demum reuerterentur ad Cyprum. ut uisitarent ȩcclas in quibus uerbum dni praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat. ut prius iret in Cyprum. ad uisitandos parentes suos. et postea communiter hierlm pergerent. Inter hȩc autem anglica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo dicens. Cȩlerius propera ierlm. nec moram facias. quóniamquidem frs ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet : ait. Quia uoluntati di contradicere non expedit. fiat uoluntas dni. Tantum obsecro intercede pro me ad dnm. ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius. secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum. ibique finem compleo uitȩ. faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. lec. v. Hec praeloquens. procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens : noli inquit mereri frater. non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dns dicens. ne prohi beas Barnaban ire Cyprum. quoniam illic praeparata est ei gra di ad illuminationem $ multorum. et sacrum martyrium persiciendum. tu autem perge hierlm ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus. orantes et osculantes nos adinuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam. decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria. in qua inuenimus quosdam uiros quanquam quamquan ethnicos. tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes. sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri· qui estis. unde et quo ? uel que resuos attulit nris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientiam ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis. qui sumus. unde et quo. uel quam obrem uenimus : scitote quia famuli sumus dni ihu xpi. creatoris cȩli et terrȩ. uenientes ab Hierosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius. quia ipse est filius di oipis. et qui crediderit in illum. non morietur. sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si cognoscere cupitis hoc. exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt. et induimini uestibus quȩ non pereunt. sed glosa et splendida permanent in ȩternum. Lec. vi. Hec audientes: attoniti ualde: compuncti sunt corde: ammirantes et dicentes. Quis enim ds prépotens. talia praebere ualet? Ad hȩc beatus apls. Si enim esse qui ultis quȩ dicimus : confitemini pecca ura credentes in dnm xpm. percipientes sacrum baptismum. et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta patrare breuiter. sce trinitatis mysterium exponendo descendit cum illis in fontem. et baptisauit eos in noie patris et filii et sps sci. induitque uestibus scȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas. et uirtutem accepisse sps sci. ceperunt gaudere. et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia : conuocatis pauperibus apls. distribuit illis prout cuique opus erat : instruens et commonens. ut permanerent in gra di quam perceperant. Lec. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum. ibique inuenimus Timonem et Aristόnem famulos dni. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas. et sacrum ȩuglium. per inuocationem dni saluatoris. statim febris fugata est. et ádeo corroboratus est. ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas ȩuanglium sci Mathei apli secum ferebat : et ubicunque ubicumque inueniebat infirmos. ponebat illud super eos. et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum noie Eraclium. quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat. et recepto spu sco. epm ordinauerant ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens: hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendam uirum noie Rodone quamuis ethnicum. tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret. continuo credidit in dnm et baptizatus sequutus est nos. His ita gestis : obuium habuimus impium et maleficum iudeum noie Bariesum. quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm. malitia commotus conmotus . prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes. uenimus in locum in quo ethnici uiri et femmȩ ludendo nudi currebant. Lec. viii. Hoc cum uidisset beatus Barnabas. indignatus super tale facinus. maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit. magnaque contritio ex ethnicis facta est. qui sub ruina ipsa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt. fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Bariesus. postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat. uisum receperit. cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur : ad tempus percusserit dicens. eris caecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat. ut ad precem Sergiiper beatum aplm conuersus lumen recepit. postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam. inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apls exortari cȩpit. et per euanglium sci Mathei xpi gram introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus. et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sci apli. omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens. seditione facta contra scm aplm comprehenderunt eum. et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis. affligentes illum multis suppliciis. et uariis cruciatibus. Lec. viiii. De hinc cum maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum. accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens noie Eusebus. scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iuedi aduentum eius. uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum. ligantes funem in collo eius nocturno tpr dilaceratum a synagoga in yppodrόmum pertraxerunt. et deinde foris portam. Post hȩc autem circundantes illum igne : crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agόnes et diuturna certamina. pro xpi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius. zelo odii concitati : tulerunt sacratissimum corpus. et in locello plumbeo recludentes. in mare precipitare disponebant. Interim ego praefatus iohs qui et Marcus una cum predictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud. et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum. tertio idus iunii. hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit. nec inueniri a xpicolis ualuit. Sed ds omips qui non patitur glam occultari scorum suorum. tempore Zenonis imperatoris et sci Gelasii pape. eodem sco aplo reuelante inuentum est atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum. ad honorem et glam dni nri ihu xri. qui cum patre et spu sco uiuit et regnat ds. per infinita sȩcla sȩclorum amen. |
Agreements: 1115/1561 (71%)