Milan_B49_Inf | Reims1410 |
---|---|
Incipit passio sancti Barnabe apostoli. iii idus iunii. Iohannes igitur qui et Marcus, famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontifici nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter quoniam quidem ammodo non Iohannes sed Marcus, id est excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩ tuȩ ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre quȩ actenus fuerunt inte, pȩnitus effugate, et data est tibi gratia, et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, fateor et uigilans, procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia, quȩ a praedicto uiro cognoui professus sum. Inter ea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione, qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti, et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et tymoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro uenimus pergens Panphi lie. Illis autem abeuntibus ad predicandum commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem, quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem, uenire de Panphilia, et deti nuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, cȩperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium, illuminati, crediderunt dominum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Ciprum, ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Ciprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Cȩlerius propera Ierusalem, nec moram facias quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Ciprum, ibique finem complebo uitȩ, faciem tuam eu prodolor corporaliter non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri frater non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi in hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam ibi preparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem uale fe cimus, et nauigantes descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitate que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ȩthnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter, interrogare cȩperunt dicentes. O uiri qui estis ? unde, et quo ? uel quȩ res nostris uos attulit horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter ei respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli s sumus domini Iesu Christi creatoris cȩli et terrȩ. Uenientes ab Hierosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illo non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde conpuncti sunt corde et ammirantes aiunt. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia prebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent, cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis mysterium, exponendo, descendit cum illis in fontem et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctae. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia. Conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illis, prout cuique opus erat. Instruens et commonens ut permanerent in gratia dei, quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus, cui cum manusimposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et accepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus sequutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Barieum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et fȩmine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt fugierunt in templum Apolli nis . Nemo itaque miretur quod predictus Barieus maleficus, postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apostolus exortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum prephatus comperisset Barieus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens seditionem facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum, accidit uero ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga, in ypodromum pertraxerunt et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum, igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, iii idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christi colis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum himnis et laudibus mirifice collocatum est. Ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum. Amen. Explicit passio sancti Barnabe apostoli. | Incipiunt gesta beati Barnabe apostoli. Ego Iohannes qui et Marcus cognomine uocor, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero beatorum apostolorum Barnabe et Pauli, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia Iesu Christi domini nostri, baptizatus sum per Barnaban et Paulum sanctissimos apostolos, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Iconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede firmiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloria excellencie tue ubique predicari et gloriari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe,ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit, nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti asseras, nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuocione qua reliquisti generacionem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonicionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Iconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Ciprum, eramque in ministerio illorum, donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cipro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta itaque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Ciprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant, sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Ciprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei non expedit contradicere fiat uoluntas domini, tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertacio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Ciprum ibique finem complebo uite, faciem tuam amplius prodolor corporaliter non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Ciprum, quoniam illic praeparata est ei gracia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge Iherusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Ciprum. Deinde uenimus in ciuitate que uocatur Anemória in qua inuenimus quosdam uiros quamquam hethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde, et quo uel quam obrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini Iesu Christi creatoris celi et terre, uenientes ab Iherosolimis, pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum percipientes sacrum baptismum, proculdubio accipietis que uobis prommitimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sancte trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sancte religionis. Cum autem se cognouissent Christicolas esse et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas apostolus, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, recitaret, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Bárnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodónem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Bárnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Barieú postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut prece Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Simon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamínam, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euuangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc cum prefatus comperisset Bariheu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamíne ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Ciprum quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a sinagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timóne, et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a Christicolis potuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum himnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et gloriatur deus, per infinita seculorum seculorum amen. Expliciunt gesta et passio beati Barnabe apostoli. |
Agreements: 1269/1496 (85%)