Mantoue143 | Vallicelliani_VII |
---|---|
Incipit passio sancti Barnabȩ apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per domini gratiam fideliter pando. Denique cum essem unicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt inte, penitus effugatȩ sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas audiuit hȩc, diligenter autem mihi. Pone custodiam ori tuo, et ne alicui uirtutem misterii quam uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando, praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestius tibi aperintur . Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, et mansimus ibi diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphyliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere me cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Panphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum predicationem multi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum dei praedicauerunt. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hȩc autem euangelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mei fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem quam famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem completo uitȩ, faciem enim tuam heu pro dolor corporaliter amplius non ero uisurus . Hec proloquens, procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino cognoscitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laudiciam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam et iniquos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis ? unde ? et quo ? uel quȩ res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui simus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ, uenientes ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum, non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ uetera scunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Iesum Christum percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta se patrare breuiter sanctȩ trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse christianos, et uirtutem accepisse spiritus sancti ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis proutcuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto, epyscopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus, quendam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Hic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus ualde super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserant fugierant in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod Barihesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Et liquidius constat quod ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminia inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus Barnabas exortare cepit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem sancti apostoli omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli, eiusdem Salaminiȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cypri quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratus a sinagoga in ypodromum pertransierunt, et deinde foris portam proiecerunt. Post hȩc autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina . Impii autem Iudei nondum satiati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio idus iunii, hoc est undecimo die eiusdem mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum amen. | Passio sancti Barnabe apostoli. i Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio eorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem hethnicus et famulator ydolorum, commorando, scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum, per beatum Paulum, et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fideliter quoniamquidem ammodo, non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue, ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre que actenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. ii Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor. Et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei pandere studebam. Postquam uero beatus Barnabas animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte dominus apparuit Christus dicens. Constans esto Barnaba uerissime credendo, quoniam pro tanta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. iii Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus tribus diebus. Item nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli, Paulus et Barnabas Antyochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt praedicare uerbum dei. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias inquibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret ad Cyprum causa uisitandi parentes suos et postea communiter Hierusalem pergeret. iiii Inter hec autem angelica uisio facta est, beato Paulo dicens. Celerius propera Huerusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe ait. Quia uoluntatem dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quo datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem tuam heu prodolor corporaliter autem non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolore beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino misterio agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire in Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum, tu autem perge ad Hierusalem ad loca sacra uisitanda. v Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, uale fecimus. Et nauigantes, descendimus Laodiciam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam hethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt. O uiri qui estis ? unde et quo ? uel que res uos attulit nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum, sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terrȩ. Uenientes ab Hieru solimis pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Qua propter scripturam consequi uultis, confitemini penam uestracredentes dominum Iesum Christum et baptizamini. vi Cumque illi responderent se cuncta patrare breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem et baptizauit illos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferebant autem quaedam subsidia, que conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat instruens et commonens in gratia dei, quam perceperint. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris statim fugata est, et abeo corroboratus, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex docrina sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. vii Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eracleum, quem beatus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Hic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum, nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum cognouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus ad locum in quo ethnici uiri, et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum statim pars orientis funditus corruit, et magna contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt fugerunt. Hic autem Bariesus a beato Paulo ad tempus lumine priuatus, et postmodum ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit. Postmodum uero apostatando nam transgressor factus est. viii Introeuntibus itaque nobis in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam apostolus exortari cepit et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem, Salamine ciuitatis affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum ad synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foras portam. Post hec autem circundantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius zelo odio concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praephatus Iohannes, qui et Marcus, una cum praedictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio ydus iunii. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam suorum sanctorum occultare, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum ad honorem domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat in saecula saeculorum Amen. |
Agreements: 1137/1485 (77%)