Mantoue143Parisinus_Latinus_5312
Incipit passio sancti Barnabȩ apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per domini gratiam fideliter pando. Denique cum essem unicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt inte, penitus effugatȩ sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas audiuit hȩc, diligenter autem mihi. Pone custodiam ori tuo, et ne alicui uirtutem misterii quam uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando, praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestius tibi aperintur . Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, et mansimus ibi diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphyliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere me cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Panphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum predicationem multi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum dei praedicauerunt. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hȩc autem euangelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mei fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem quam famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem completo uitȩ, faciem enim tuam heu pro dolor corporaliter amplius non ero uisurus . Hec proloquens, procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino cognoscitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laudiciam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam et iniquos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis ? unde ? et quo ? uel quȩ res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui simus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ, uenientes ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum, non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ uetera scunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Iesum Christum percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta se patrare breuiter sanctȩ trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse christianos, et uirtutem accepisse spiritus sancti ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis proutcuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto, epyscopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus, quendam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Hic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus ualde super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserant fugierant in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod Barihesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Et liquidius constat quod ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminia inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus Barnabas exortare cepit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem sancti apostoli omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli, eiusdem Salaminiȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cypri quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratus a sinagoga in ypodromum pertransierunt, et deinde foris portam proiecerunt. Post hȩc autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina . Impii autem Iudei nondum satiati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio idus iunii, hoc est undecimo die eiusdem mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum amen. Incipit passio sancti Barnabe apostoli. xxvi. Iohannes qui et Marcus, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica deique opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum sanctis apostolis, et famulando in mynisterio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commoran tibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrílli quonda pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Ioannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩtuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre quȩ hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ̀, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei scanto Barnabȩ studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnabá credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et credidisti, pro nomine meo in ea perseuerando, premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem in mynisterium tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo homo erat iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde uenimus nauigantes Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est. Sed arguere cȩpit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem, plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta autem praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuertentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum dei praedicauerant. Sed beatus Barnabas rogabat ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea comuniter Ierusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio facta est per noctem beato Paulo, dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundu deuotionem, quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciemque tuam heu proh dolor spirito me corporaliter ultus non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens noli inquit me deserere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum etsacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem, uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquamque ethnicos, tamen sagatiter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt, dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostras uos horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus : scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientesque ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in eum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis : exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hȩc audientes, attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentesMira res quam dicitis. Quis enim deus prȩpotens talia prȩbere ualebit? Ad hȩc beatus apostolus. Si consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Iesum Christum. Percipientesque sacrum baptismum, proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse Christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymonem et Aristónem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est. Atque adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatissimus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eradium quȩ beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad comunionem fidelium. Hic, nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bariesus, quȩm olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic cum agnouisset beatum apostolum, malicia comotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes inuenimus in locum, in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio de ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur, quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens, eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibusitaque nobis in Salamínam inuenimus synagogam Iudeorum. Quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei ad Christi gratiam introducere. Hoc dum prȩfatus comperisset Bariésus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis suȩ ostendens contra apostolum, sedicione facta comprehenderunt eum, et tradere quȩrebant consuli eiusdem Salamie ciuitatis, affligenteque illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ad iudicandum ducerent, accidit ut deueniret in eadem insulam Cyprum, quidam uir magnus et prȩpotens, nomine Eusebius, qui erat scilicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, quȩrebant nimium ne illum eriperet de manibus eorum. Ligantes autem funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum, a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Postea circumdantes illum igne, cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Tymóne et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a Christicolis ualuit. Sed qui omnipotens non patitur occultari gloriam sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum, amen. Explicit.

Agreements: 1209/1514 (80%)

Collation table