Koln_164St_Pierre_A9
Incipit passio sancti Barnabe apostoli Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera quae diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pandoDenique cum essemethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nephandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban , qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniamquidem ammodo non Iohannes, sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloria excellencie tue ubique predicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria omnipotentis dei. Cernendo itaque hanc reuelacionem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti dissens. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credens uerissime quoniam pro sancta dedicatione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonicionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus dies tres. Deinde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes de Cypro, uenimus Pergen Panphiliam. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit spiritus sanctus. Igitur cum audissem, quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Anthiochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem, de Panphilia uenire, et detinuissem libros predicacionis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicacionem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini predicauerunt. Sed beatus Barnabas exhortabatur ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait, quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertacio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo, ultra faciem tuam heu prochdolor corporaliter non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim sine diuino misterio agitur. Namque apparuit mihi in hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est gratia dei, ad illuminacionem sacrum martirium perficiendum, tu autem perge Iherusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem ualefecimus, et nauigantes, descendimus Laodiciam antes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitauocatur Anemoria in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare, erunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo uel quae res uos attulit uos in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Paulus illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis scire qui sumus, unde et quo, uel ob quam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi et terreUenientes ab Iherosolimis, pergimus ubicumque ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui credidert illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens, talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi responderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus populi, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum ibique inuenimus Thimónem et Aristiónem famulos domini. Thímon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euuangelium per uocacionem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo curatus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inuenit infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quemdam uirum Rodónem, quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. Hiis itaque gestis, obuiam habuimus impium et male ficum Iudeum, nomine Bariesus, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnábas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templo, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est qui sunt mortui sub ruina, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Appollinis. Nemo itaque miretur, quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat uisum recepit, cum illum non perpetualiter sed ut conuerteretur, ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersum lumen receperit. Postmodum uero sicut Symon magus apostatandus transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salamina, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cepit, et per euuangelium sancti Mathei apostoli Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicacionem sancti apostoli Pauli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere eum suppliciis et cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis, ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga in ippodromium pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum, igne crudeliter cremauerunt. Sic beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Thimóne et Rodóne occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum, tertio ydus iunii, hoc est undecimo die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocacionem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita secula seculorum Amen. In festo sci Barnabe apli. Lectio prima. Iohes igitur qui et Marcus famulus dni nri Ihu xi discipls uero scorum aplorum Pauli et Barnabe mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predcis scis aplis; et famulando in ministerio illorum : omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus; per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum ; commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra dni nri ihu xpi: baptizatussum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei : in loco qui dr Yconium. Lectio. ii. Postquem uero sacrum baptismum suscepi; uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida : qui dixit mihi michi . Constans esto Iohes; et crede fiducialiter : quoniam quidem amodo non Iohes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gliam excellentie tue ubique predicari et glificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que ante fuerunt in te penitus effugata sunt. Et data est tibi gra et intellectus : ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Lectio. tertia. Cernendo itaque hanc reuelationem : obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes bti Barnabe; ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea bts Paulus non ibi erat ; quandohaec secreta dei : sco Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem bts Barnabas ; diligenter animaduertit nram reuelationem : commonuit me dicens. Precaue diligenter : et pone custodiam ori tuo : ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Lectio quarta Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, mea prosequendo mandata : premia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniam quidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti; quoniam ueniet tempus quando manifestus appareas. Hac commonitionem ab illo percipiendo; commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit cuius autem domum beatus Paulus placide benedixit. Lectio quinta. Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus diebus triebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum : donec ex Cypro egrederemur. Secuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum : commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochia essent ; continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere ; atque in grabato requiescentem Lectio vi. Qui cum me cerneret gauisus est. Sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia ; et detulissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum dei. Ad quorum praedicationenem plurimi Iudeorum, atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterenti in Cyprum, ut uisitarent ecclesias, in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Lectio septima. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidam fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit : fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatiomea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli tui sumus, in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam, heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio octaua. Hec proloquens cecidit ad pedes eius; et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, ait: noli inquit mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens: ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, uale fecimus. Lectio nona. Et nauigantes descendimus Laudiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis ? uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientiam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris celi ac terre; uenientes ab Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur sed uitam percipiet sempiternam.

Agreements: 589/1494 (39%)

Collation table