Florence_Mug_14Wien_Ser_35755
Incipit passio sancti Barnabe apostoli, equaliter ex hac uita narrata fuerit a Iohanne ministro eius. Iohannes igitur qui et Marcus, famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quae diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum, omnibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in monasterio Cirilli quondam pontificis, nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum, et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Cónium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi inuisione uirum splendidum, atque mirabilem, amictum stola candida qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique praedicari, et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt inte, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. ii Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter ac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando, praemia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria, interim conserua omnia que uidisti, et et audisti, quia ueniet tempus quando appareas, hanc commonitionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus, placide benedixit. Deinde euenimus Seleucia in quo mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cypro egredere. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphyliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponereirein partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem, apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabatto requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros predicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, et uisitarent ecclesias, in quibus uerbum predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Hierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est, beato Paulo apostolo dicens. iii Celerius propera Hierusalem, nec moram facias quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ pandere ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit. Fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem quam famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Ne autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciem tuam euprodolo corporaliter non uisuram, hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquid mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi in hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam praeparata est gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem, ualefecimus et nauigantes descendimus, Lauditiam decertantes, ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitate que uocatur Anémoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo ? uel que res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas, illorum sagacitatem, sagaciter respondere studuit. Si nossce inquid cupis qui sumus, unde et quo uel quamobrem uenimu, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes autem ab Hierosolimi s ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt, et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, et ammirantes aiunt. Mira res quam dicitis, quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas, euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Ródonem, quamuis ethnicum tamen iustum, atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum et baptizatus est secutus est nos. His ita gestis obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariéum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ. Ludendo nudi currebant, hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis, funditus corruit magnaque contrictio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugierunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariéus maleficus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dies eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit. Postmodum uero sicut ille Symon magus apostotando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamínam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortare cepit, et per euangelium sancti Mathei, Christi gratia introducere. Hoc dum praephatus comperisset Bariéus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli omnem malitiam iniquitatis suȩ, ostendens sedictione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum, et quassatum penis ducerent ad iudicandum accidit ut deueniret in eandem insulam Cypro quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum. Ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius zelo odii contulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus, una cum predictis Timone, et Rodóne, occultȩ nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, que olim fuerat habitatio Iebuseorum tertio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum himnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum amen. Passio sancti Barnabe apostoli Iohannes qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe mistica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui gradiendo scilicet cum praedictis apostolis et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in Christo ecclesiam commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem eth nicus et facem mulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban qui digni fuerunt inuocatione domini in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida. Qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberis et gloriam excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet Pro eo scilicet quia tenebre que hactenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognoscas misterium dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidiad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quae a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebant. Postquam idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, nec alicui uirtutem misterii que audistiasseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus noster Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuocione qua reliquisti generacionem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia quae uidisti, quia ueniet tempus quando manifestius apparebis . Hanc commonicionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot In quo erat quidam iustus et timoratus, qui recepit nos, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Selentiam in qua mansimusdies tres. Inde nauigantes uenimus Cyprum eramque in ministerio eorum, donec ex Cypro egrederentur. Exeuntes autem de Cypro uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexiad illos. Inuenique beatum Paulum ibi fatigatum exitinere atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere me cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt praedicare uerbum domini ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hec angelica uisio per noctem facta est beato Paulo dicens. Celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius sed et deuocio quem famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciemque tuam heu me prodolor corporaliter non uisuram. Hec proloquens procidit ad pedes eius et fleuit amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi dominus hac nocte dicens : ne prohibeat Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem, ualefecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemona in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethinicos, tamen sagaciter interrogare ceperunt dicens. estis O uiri qui estis, unde et quo ? uel que res uos attulit pergere cupitis in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui simus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi et terre uenientes ab Ierusolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet eternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in eternum. Hec audientes et attoniti ualde conpuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quod dicitis. Quis enim deus prepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si enim inquit consequi uultis que dicimus confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta paterent, breuiter sancte trinitatis misterium exponendum descendit cum illis in fontem et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem cognouissent se esse christicolas et uirtutem cutepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocacionem domini saluatoris statim febris fugata est ut nos continuo cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eradium quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad communionem fidelium hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post autem inuenimus quendam uirum nomine Ydionem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus Paulus, sanctam fidem exponeret continuo credidit in dominum et baptizatus secutus est nos hiis ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bar Iesu, quem beatus Paulus olim lumine priuauerat hic namque eum agnouisset beatum apostolum malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hec cum uidisset beatus, indignatus super facinus maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt fugierunt in templum Apollinis. Nemo itaque meretur quod praedictus Bare Iesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed et conuerteretur, ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat et ad precem Sergii proconsulis. Perbeatum apostolum conuersum lumen recepit. Postmodum uero Simon sicut ille magus apostatando, transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus Bar Iesus quia plurimi Iudeorum percepissent praedicationem apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus eorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore. Dilaceratum a synagoga in ippodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non sauciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus, et locello plumbeo recludentes in mare precitare disponebant. Interim ego praefattus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timonem, et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum, tertio ydus Iunii, hoc est undecima die huius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum. Amen.

Agreements: 1214/1494 (81%)

Collation table