Florence_Mug_14 | Padoue_BU_1636 |
---|---|
Incipit passio sancti Barnabe apostoli, equaliter ex hac uita narrata fuerit a Iohanne ministro eius. Iohannes igitur qui et Marcus, famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quae diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum, omnibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in monasterio Cirilli quondam pontificis, nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum, et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Cónium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi inuisione uirum splendidum, atque mirabilem, amictum stola candida qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique praedicari, et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt inte, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. ii Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter ac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando, praemia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria, interim conserua omnia que uidisti, et et audisti, quia ueniet tempus quando appareas, hanc commonitionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus, placide benedixit. Deinde euenimus Seleucia in quo mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cypro egredere. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphyliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponereirein partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem, apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabatto requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros predicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, et uisitarent ecclesias, in quibus uerbum predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Hierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est, beato Paulo apostolo dicens. iii Celerius propera Hierusalem, nec moram facias quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ pandere ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit. Fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem quam famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Ne autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciem tuam euprodolo corporaliter non uisuram, hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquid mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi in hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam praeparata est gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem, ualefecimus et nauigantes descendimus, Lauditiam decertantes, ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitate que uocatur Anémoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo ? uel que res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas, illorum sagacitatem, sagaciter respondere studuit. Si nossce inquid cupis qui sumus, unde et quo uel quamobrem uenimu, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes autem ab Hierosolimi s ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt, et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, et ammirantes aiunt. Mira res quam dicitis, quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas, euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Ródonem, quamuis ethnicum tamen iustum, atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum et baptizatus est secutus est nos. His ita gestis obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariéum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ. Ludendo nudi currebant, hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis, funditus corruit magnaque contrictio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugierunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariéus maleficus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dies eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit. Postmodum uero sicut ille Symon magus apostotando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamínam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortare cepit, et per euangelium sancti Mathei, Christi gratia introducere. Hoc dum praephatus comperisset Bariéus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli omnem malitiam iniquitatis suȩ, ostendens sedictione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum, et quassatum penis ducerent ad iudicandum accidit ut deueniret in eandem insulam Cypro quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum. Ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius zelo odii contulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus, una cum predictis Timone, et Rodóne, occultȩ nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, que olim fuerat habitatio Iebuseorum tertio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum himnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum amen. | Passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione domini in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptisma suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes, sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique predicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria omnipotentis dei. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus noster Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus tres dies. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in inisterio eorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos, inuenique ibi beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere me cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros predicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum dei, ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas rogabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Hierusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo dicens. Celerius propera Hierusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique fine completo uitȩ, faciem tuam heu proh dolor corporaliter amplius non ero uisurus. Hȩc proloquens, procidit ad pedes eius, et fleuit amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens : ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic parata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus et orantes et osculantes nos ad inuicem, ualefecimus. Et nauigantes uenimus Laoditiam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes. Qui nos certantes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde, et quo, uel que res uos attulit in nostris locis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui simus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris cȩli et terrȩ, uenientes ab Hierosolymis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet ȩternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ uetere scunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hȩc audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens, talia prebere ualet ? Ad hec beatus apostolus : si enim inquit consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta se patrare, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thimónem et Aristónem famulos domini. Thímon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Matthei apostoli secum ferebat, et ubicunque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et accepto sancto spiritu episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quemdam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus Paulus fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque paries orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserant, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Bariesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat, uisum recepit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, quod ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus Barnabas exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Matthei Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus Bariesus cognouisset, quia plurimi Iudeorum percepissent praedicationem apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne eriperet eum de manibus eorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga in hyppodromum pertraxerunt, et deinde foris portam proiecerunt. Post hȩc autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus, et locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus, una cum predictis Thimóne et Rhodóne occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum tertio idus iunii : hoc est undecimo die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit . Sed deus omnipotens, qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenónis imperatoris et Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita sȩcula sȩculorum amen. |
Agreements: 1255/1495 (84%)