Florence_Mug_14MontCassin145
Incipit passio sancti Barnabe apostoli, equaliter ex hac uita narrata fuerit a Iohanne ministro eius. Iohannes igitur qui et Marcus, famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quae diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum, omnibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in monasterio Cirilli quondam pontificis, nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum, et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Cónium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi inuisione uirum splendidum, atque mirabilem, amictum stola candida qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique praedicari, et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt inte, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. ii Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter ac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando, praemia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria, interim conserua omnia que uidisti, et et audisti, quia ueniet tempus quando appareas, hanc commonitionem ab illo percipiendo commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus, placide benedixit. Deinde euenimus Seleucia in quo mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cypro egredere. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphyliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponereirein partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem, apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabatto requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros predicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, et uisitarent ecclesias, in quibus uerbum predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Hierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est, beato Paulo apostolo dicens. iii Celerius propera Hierusalem, nec moram facias quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ pandere ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit. Fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem quam famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Ne autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciem tuam euprodolo corporaliter non uisuram, hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquid mereri frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi in hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam praeparata est gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem, ualefecimus et nauigantes descendimus, Lauditiam decertantes, ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitate que uocatur Anémoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo ? uel que res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas, illorum sagacitatem, sagaciter respondere studuit. Si nossce inquid cupis qui sumus, unde et quo uel quamobrem uenimu, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes autem ab Hierosolimi s ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt, et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, et ammirantes aiunt. Mira res quam dicitis, quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas, euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Ródonem, quamuis ethnicum tamen iustum, atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum et baptizatus est secutus est nos. His ita gestis obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariéum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ. Ludendo nudi currebant, hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis, funditus corruit magnaque contrictio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugierunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariéus maleficus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dies eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit. Postmodum uero sicut ille Symon magus apostotando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamínam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortare cepit, et per euangelium sancti Mathei, Christi gratia introducere. Hoc dum praephatus comperisset Bariéus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli omnem malitiam iniquitatis suȩ, ostendens sedictione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum, et quassatum penis ducerent ad iudicandum accidit ut deueniret in eandem insulam Cypro quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum. Ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius zelo odii contulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus, una cum predictis Timone, et Rodóne, occultȩ nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, que olim fuerat habitatio Iebuseorum tertio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum himnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum amen. Passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum prȩdictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus uidelicet pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis. Annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabám, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Lectio ii. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi : constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellenciȩ tuȩ ubique prȩdicari et manifestari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te, pȩnitus effugatȩ sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernens itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ confessus sum. Lectio iii. Postquam uero idem beatus Barnaás diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens : precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, nec alicui uirtutem mysterii quȩ uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens : constans esto Barnabá, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando prȩmia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam mysteria. Tu uero interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Lectio iiii. Hanc commonitionem ab illo percipiens, commorati sumus in prȩdicto Ycónio per dies aliquot, ubi erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus diestres. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergén Pamphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad prȩdicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Lectio v. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabás Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabatto requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros prȩdicationis. Recreati autem exitinere, cȩperunt prȩdicare uerbum domini. Ad quorum prȩdicationem plurimi Iudȩorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Lectio vi Expleta itaque predicatione, statuerunt ire ad prȩdicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini prȩdicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Lectio Inter hȩc cum angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens : celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. vi Quod cum beato Barnabȩpanderet, ait, quia uoluntati dei contradicere os non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Ecce enim propero Cyprum, ibique finem compleo uitȩ, faciem tuam heu prodolor amplius corporaliter non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens ne prohibeas Barnabán ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Lectio x Tunc positis genibus orantes et osculantes nos ad inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodóciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoría, in qua inuenimus quosdam uiros quanquam ethnicos, multa tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, interrogare cȩperunt dicentes. O uiri, qui estis, et unde, uel quȩ res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabás illorum sagacitatem, humiliter eis respondere studuit. Si nosse inquiens cupitis qui sumus et unde, uel quam obrem uenimus. Scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes ab Ierusolimis pergimus ubique ad prȩdicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Lectio xi Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosȩ et splendidȩ permanent in ȩternum. Hȩc audientes, attoniti ualde, compuncti sunt corde, admirantes et dicentes : mira res quam dicitis, quis enim deus prȩpotens talia prȩbere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabás : si consequi inquit uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Christum percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Lectio xii Cumque illi sponderent se cuncta perficere, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium illis exponens, descendit cum eis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, cȩperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Lectio Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam percȩperant. Nauigantes autem, peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabás euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnabá baptizauerat, et repletum spiritu sancto, episcopum ordinauerant ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem prȩcipuam nobis exhibuit. Lectio Post hȩc autem inuenimus quendam uirum nomine Rodónem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exposuisset, continuo credidit in dominum, et baptizatus, secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudȩum nomine Barieú, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in quendam locum, in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque ex partes orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, cȩteri autem qui euaserunt fugerunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod prȩdictus Barieú postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens : eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis, per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor effectus sit. Introeuntibus itaque nobis in Salamínam, inuenimus synagogam Iudȩorum, quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum prȩfatus comperisset Barieú, et quia plurimi Iudȩorum recepissent prȩdicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et quȩrebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. xii De hinc cum iam maceratum et quassatum multi pȩnis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et prȩpotens nomine Eusebius, de genere scilicet Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudȩi aduentum eius, et uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in yppódromum pertraxerunt, et deinde foras portam. Post hȩc autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudȩi non satiati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare prȩcipitare disponebant. Interim ego prȩfatus Iohannes qui et Marcus, una cum prȩdictis Timóne et Rodóne, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta, quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio idus iunias, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illis latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens, qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zénonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita sȩcula sȩculorum, amen.

Agreements: 1261/1514 (83%)

Collation table