DenHaag70E21 | Reg_lat_541 |
---|---|
Passio Barnabe apostoli quod est iiio ydus iunii Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera quae diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quamdam pontificis nephandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, cum eis qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida qui dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniamquidem ammodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberiset gloriam excellencie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre quae hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidiad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia quae a praedicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam.Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Praecaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens.Constans esto Barnaba, credens uerissime, quoniam pro sancta dedicatione qua reliquisti generacionem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum et quoniamquidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia quae uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas hanc commonicionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidem homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus dies tres. Deinde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliam. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Cui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicacionem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicacione statuerunt ire ad praedicandum orientem et tunc demum reuerterentur ad Ciprum ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exhortabat ut prius iret Cyprum ad uisitandos parentes suos et postea communiter pergerent Iherusalem. Inter hoc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur, aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe pandere ait, quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem uite compleo, ulter faciem tuam heu prohdolor corporaliter non uisurus. Hoc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori compaciens Paulus noli inquit merere frater, non enim sine diuino misterio agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est gratia dei, ad illuminacionem multorum et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Iherusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos adinuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quae res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas sagacitatem illorum, sagaciter eis respondere studuitSi uos inquit cupitis sciote qui sumus unde et quo uel ob quam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris celi et terre. Uenientes ab Iherosolimis pergimus ubicumque ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quae ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quae non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentesmirares quam dicitis. Cuius enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hoc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quae dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi responderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent christicolas et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quaedam subsidia conuocatis pauperibus populi, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thymonem et Aristionem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocacionem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo curatus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inuenit infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, et quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba, baptizauerat et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hoc autem inuenimus quemdam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. Hiis ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proindereuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus maledixit continuo templo, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est qui sub ruina mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum recepit, cum illum non perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uere sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salomina, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cepit et per euangelium sancti Mathei apostoli Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicacionem sancti Pauli, omnem maliciam sue iniquitatis ostendens seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum et querebant tradere eum suppliciis et cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum et ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga in yppotrodomum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hoc circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sic beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus illius,et locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Thymone et Rodone occulte nocturnis horistulimus illud et collocauimus in cripta quae olim fuerat habitacio Iebuseorum, tercio ydus iunii hoc est undecimo die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocacionem plurimis annorum curriculis uuenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum amen. | Incipit passio Barnabe apostoli. Igitur Iohannes qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter didici, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente Christi gratia baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione dei uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede firmiter, quoniam amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et excellentiȩ tuȩ ubique praedicari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus inte fuerunt penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes sancti Barnabȩ, ac seritim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit, hanc reuelationem commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte reuelatum est a domino meo Iesu Christo dicente. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam et ipse similiter uidit quedam mysteria. iiii Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus, quando manifestatus appareas. Hac ammonitionem ab illo comperta, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit et hospitalitatem benigne exibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem abeuntibus in praedicationem, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. v Igitur cum audissem quod idem sanctus Paulus et Barnabas apostoli domini Antiochie essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabbatis requiescentem. Q ui cum me cerneret gauisus est, sed arguere me cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, cȩperunt praedicareuerbum domini. Ad quorum doctrinam Iudeorum plurimi atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. vi Inter hȩc autem angelica uisio facta est per noctem beato apostolo Paulo dicens. Celerius propera in Ierusalem, nec moram facias, quoniam fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait, quia uoluntati domini contradicere non expedit, fiat uoluntas eius. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique complebo uitȩ finem, faciem tuam amplius prodolor non uisurus. Hȩc proloquens cecidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino mysterio agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic parata est ei gratia dei ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem, et sacra loca uisenda. Tunc positis genibus, orantes et osculantes inuicem, uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. vii Deinde uenimus in ciuitatem quȩ dicitur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostras oras ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis, qui sumus, uel unde aut quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli et terrȩ. Uenientes autem ab Iherosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosȩ et splendidȩ permanent in ȩternum. viii Hȩc audientes attoniti ualde compuncti sunt, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si inquit consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientesque sacrum baptismum, proculdubio accipietis quȩ uobis promisimus. Cumque illi spopondissent cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis fidem exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos, in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem cognouissent eos esse christicolas, et uirtutem spiritus sancti accepisse, ceperunt gaudere et glorificare dominum Ieseum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia conuocatis apostolus distribuit prout cuique opus erat instruens et commonens eos ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos domini. Sumón autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum ȩuangelium per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas ȩuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat uiros siue mulieres et infirmantes, ponebat super ill os et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus, cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto, ordinauerant ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem benignam exibuit. Post hȩc autem inuenimus uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus fidem sanctam exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus sequutus est nos. His itaque gestis, obuium abuimus impium et maleficum Iudeum Barieú, quem olim beatus Paulus apostolus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos introire in Páphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, maledixit templum, statimque pars templi orientis funditus corruit, statimque magna contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque mi retur quod praedictus Barieú, postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur, ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii consulis per beatum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc cum praefatus comperisset, Barieú, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem iniquitatis suȩ malitiam ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes eum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis deducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius de progenie scilicet Neronis imperatoris.Comperientes autem Iudei aduentum eius, ac uerentes nimium, ne eum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum in synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hȩc circumdantes eum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi nomine adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii illius concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mari praecipitare disponebant. Interim ego Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timóne et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illud latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam suorum occultari sanctorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii papȩ eodem sancto apostolo reuelante, fecit inueniri, eum sicque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum amen. |
Agreements: 1156/1527 (76%)