DenHaag70E21 | Parisinus_Latinus_5278 |
---|---|
Passio Barnabe apostoli quod est iiio ydus iunii Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera quae diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quamdam pontificis nephandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, cum eis qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida qui dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniamquidem ammodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberiset gloriam excellencie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre quae hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidiad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia quae a praedicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam.Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Praecaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens.Constans esto Barnaba, credens uerissime, quoniam pro sancta dedicatione qua reliquisti generacionem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum et quoniamquidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia quae uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas hanc commonicionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidem homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus dies tres. Deinde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliam. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Cui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicacionem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicacione statuerunt ire ad praedicandum orientem et tunc demum reuerterentur ad Ciprum ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exhortabat ut prius iret Cyprum ad uisitandos parentes suos et postea communiter pergerent Iherusalem. Inter hoc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur, aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe pandere ait, quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem uite compleo, ulter faciem tuam heu prohdolor corporaliter non uisurus. Hoc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori compaciens Paulus noli inquit merere frater, non enim sine diuino misterio agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est gratia dei, ad illuminacionem multorum et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Iherusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos adinuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quae res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas sagacitatem illorum, sagaciter eis respondere studuitSi uos inquit cupitis sciote qui sumus unde et quo uel ob quam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris celi et terre. Uenientes ab Iherosolimis pergimus ubicumque ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quae ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quae non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentesmirares quam dicitis. Cuius enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hoc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quae dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi responderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent christicolas et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quaedam subsidia conuocatis pauperibus populi, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thymonem et Aristionem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocacionem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo curatus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inuenit infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, et quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba, baptizauerat et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hoc autem inuenimus quemdam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. Hiis ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proindereuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus maledixit continuo templo, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est qui sub ruina mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum recepit, cum illum non perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uere sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salomina, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cepit et per euangelium sancti Mathei apostoli Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicacionem sancti Pauli, omnem maliciam sue iniquitatis ostendens seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum et querebant tradere eum suppliciis et cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum et ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga in yppotrodomum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hoc circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sic beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus illius,et locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Thymone et Rodone occulte nocturnis horistulimus illud et collocauimus in cripta quae olim fuerat habitacio Iebuseorum, tercio ydus iunii hoc est undecimo die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocacionem plurimis annorum curriculis uuenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum amen. | Incipit passio sancti Barnabe apostoli. i Iohannes qui et Marcus famulus domini nostri Iesu, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe mistica opera dei, que diuinitus uidi et diligenter agnoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethni cus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit michi. Constans esto Iohannes et crede firmiter quoniam amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre quae actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognosca misteria dei omnipotentis. Cernendo igitur hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, et seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. iii Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que audisti et uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. iiii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi duobus mensibus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem, quod idem apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continue perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabbato quiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est sed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt uerbum domini praedicare. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum, atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uite, faciem tuam amplius prohdolor corporaliter non uisurus. vi Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquid merere frater, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire in Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Iherusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes inuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes, qui nos cernentes sagaciter tamen interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo ? Uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquid cupitis qui sumus, famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi et terre. Uenientes autem ab Iherosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quae ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia prebere ualet ? At beatus apostolus. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sancte trinitatis mysterium exponendo, descendit cum eis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti induitque uestibus sancte religionis. Cum autem cognouissent christicolas esse, et uirtutem accepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam acceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita transactis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Barieu, quem beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum malicia commotus, prohibuit nos intrare in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hec cum uidisset beatus Barnabas, super tale facinus ualde indignatus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariesu postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii proconsulis per beatum Paulum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hec dum praefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli omnem maliciam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a synagoga in ypodromum pertransierunt, et deinde foris portam. Post autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita secula seculorum amen. |
Agreements: 1201/1498 (80%)