DenHaag70E21NapleVIII.B.1
Passio Barnabe apostoli quod est iiio ydus iunii Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera quae diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quamdam pontificis nephandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, cum eis qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida qui dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniamquidem ammodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberiset gloriam excellencie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre quae hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidiad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia quae a praedicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam.Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Praecaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti disseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens.Constans esto Barnaba, credens uerissime, quoniam pro sancta dedicatione qua reliquisti generacionem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum et quoniamquidem et ipse similiter uidit quaedam misteria. Interim conserua omnia quae uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas hanc commonicionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidem homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus dies tres. Deinde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliam. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Cui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicacionem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicacione statuerunt ire ad praedicandum orientem et tunc demum reuerterentur ad Ciprum ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exhortabat ut prius iret Cyprum ad uisitandos parentes suos et postea communiter pergerent Iherusalem. Inter hoc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur, aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe pandere ait, quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem uite compleo, ulter faciem tuam heu prohdolor corporaliter non uisurus. Hoc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori compaciens Paulus noli inquit merere frater, non enim sine diuino misterio agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est gratia dei, ad illuminacionem multorum et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Iherusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos adinuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quae res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas sagacitatem illorum, sagaciter eis respondere studuitSi uos inquit cupitis sciote qui sumus unde et quo uel ob quam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi, creatoris celi et terre. Uenientes ab Iherosolimis pergimus ubicumque ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quae ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quae non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentesmirares quam dicitis. Cuius enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hoc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quae dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi responderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent christicolas et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quaedam subsidia conuocatis pauperibus populi, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thymonem et Aristionem famulos domini. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocacionem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo curatus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inuenit infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, et quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba, baptizauerat et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hoc autem inuenimus quemdam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. Hiis ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proindereuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus maledixit continuo templo, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est qui sub ruina mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum recepit, cum illum non perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uere sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salomina, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cepit et per euangelium sancti Mathei apostoli Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicacionem sancti Pauli, omnem maliciam sue iniquitatis ostendens seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum et querebant tradere eum suppliciis et cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum et ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga in yppotrodomum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hoc circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sic beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus illius,et locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Thymone et Rodone occulte nocturnis horistulimus illud et collocauimus in cripta quae olim fuerat habitacio Iebuseorum, tercio ydus iunii hoc est undecimo die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocacionem plurimis annorum curriculis uuenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum amen. Passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nephandissimi templi Iouis. Annuente gratia domini Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero suscepi baptismum, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes, sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloria excellentie tue ubique predicari et manifestari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernens itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe confessus sum. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, nec alicui uirtutem misterii que uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissimequoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando, praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Tunc uero interim conserua omnia que uidisti et audistie, quia ueniet tempus quando manifestus Hanc commemorationem ab illo perciprati sumus in praedicto Yconio per dies alierat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius donum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus dies tres. Inde nauigantes uenimus Ciprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cipro, uenimus pergentes Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabbato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini, ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Ihesum Christum. Expleta itaque praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Ciprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Ciprum, ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est a beato Paulo apostolo dicens : celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe pandere, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, uoluntas domini fiat. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum diuortionem quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Ecc enim propero Ciprum ibique finem compleo uite, faciem tuam heu prodolor, amplius corporaliter non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens : noli inquit merere frater non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi nus dicens : ne prohibeas Barna Cyprum quoniam illi praeparata est ei gratia mei minationem multorum et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes eos ad inuicem uale fecimus et nauigantes descendimus Laudotiam decertantesut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam ethnicos multa tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis ? Et unde uel que res uos attulit nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, humiliter eis respondere studuit. Si nosse inquiens cupitis qui sumus et unde, uel quamobrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi, creatoris celi et terre. Uenientes ab Ierosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quae ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus quem non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas. Si consequi inquit uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Ihesum Christum et percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi responderent se cuncta perficere, breuiter sancte trinitatis misterium illis exponens descendit eis in fontem et baptizauit eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Induitque uestibus sancte religionis. Cum autem se cognouissent esse christicolas et uirtutem accepisse spiritus sancti ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis, prout cuique opus erat instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euuangelium annuntiasset per uocationem domini saluatoris, statim febris fugata est et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euuangelium beati Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeunte autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et repletu spiritu sancto, episcopum ordinauerant, ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam nobis exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum: Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exposuisset continuo credidit in dominum et baptizatus secutus est nos. Hiis ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bargen, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus, prohibuit nos introyre in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in quaedam locum, in quo ethnici uiri et femine ludende nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque a parte orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Non itaque miretur quod praedictus Bargeu postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor effectus sit. Introeuntibus itaque nobis in Salaminam inuenimus sinagogam Iudeorum quam beatus apostolus exortari cepit, et per euuangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus Bargen comparisset, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens seditione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum multis penis, ducerent ad iudicandum accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, de progenie scilicet Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, et uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a sinagoga in ympodromum pertraxerunt et deinde foras portam. Post hec autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iuda non saciati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum tertio idus iunas, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens, qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est. Ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita secula seculorum. Amen.

Agreements: 1181/1508 (78%)

Collation table