Cividale_XX | St_Pierre_A7 |
---|---|
Barnabe apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu Christi discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus quia domini saluatoris gratiam fideliter pando. Denique cum essem ethnicum et famulator ydolorum commorando scilicet in mynisterio C yrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter quoniamquidem non Iohannes amodo sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas animadu ertit hic diligenter ait. Pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnabas credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradi disti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna a percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti , quia ueniet tempus quando manifestus appareas . Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquod, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit , et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum Paulus placide benedixit. Deinde ueni mus Seleuciam , in qua mansimus dies tribus . Inde nauigantes Cyprum , eramque in ministerio ex mur. ExPergen Pamphilie . Ieuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli, Paulus et Barnabas Antiochiae essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere me cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium inluminati, crediderunt in dominum Iesum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reu erentur ad Cyprum ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum dei predicauerunt. iii Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret ad Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio, per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuumQuod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem enim tuam heu prodolor corporaliter amplius non ero uisurus. Hec proloquens, procidit ad pedes eius, fleuit diu amare. Cuius dolore beatus Paulus compaciens, noliinquit merere frater, non enim hoc sine ministerio diuino cogitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum, tu autem Ierusalem ad sacra loca uisenda festina. iiii Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde ut uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, ne quam etniquos, tamen sagacitate pollentes. Cui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde, et quo, uel que res uos attulit nostras horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas, illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde, et quo uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terre, uenientes Hierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini uestra peccata, credentes in dominum Iesum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta se patrare breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo , descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. v Cum autem cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illic prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thimónem et Arist ónem famulos domini. Thimon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus, cum sancto Barnaba bapti zauerat recespiritu sancto lium. Hic nos u enimus quemdam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum Iesum Christum, et baptizatus est, et secutus est nos. His ita gestis, obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum dei apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, continuo maledixit templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserant, fugierunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod Barieu, postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Et liquidius constat, quod ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatantum transgressor fieret. vi Introeuntibus nobis itaque Salaminam, inuenimus sy nagogam Iudeorum, quam beatus Barnabas exortari cepit, et per euangelium sancti Mathei, Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis crutiatibus. De hinc cum cum iam maceratum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut de ueniret in eandem insulam Cyprum uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore delaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinceps foras portam. proiecerunt. Post hec autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nondum satiati de morte ipsius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Thimóne et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Hiebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die mensis ipsius. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis, uenerabiliter corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed omnipotens deus qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. | pass sci Barnabe apli Lc. i. Iohesigitur qui et Marchusfamulus domini nri ihu xpi, discipulus uero scorum aplorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum pdcis scis aplis , et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in xpi ecclia commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando silicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gra domini ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto iohs, et crede fiducialiter, quoniam quidem modo non iohs, sed Marchus uocaberis, id est excelsus, et glam, excellentie tue ubique praedicari predicari et glorificari oportet, pro eo silicet quia tenebre que ante fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est gratia et intellectus, ut cognoscas mysteriadei omnipotentis. Lc. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sco Barnabepandera studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sca deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro noie meo, in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca iohem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam musteria.Interim conserua omnia que uidisti, quia ueniet tps quoniam manifestus appareas. Lectio. iii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commoratisumus in predicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. De inuenimus Seleuciam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec excipio egrederemur. Exuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphylie. Illis autem ab euntibus ad praedicandum predicandum , commoratus sum ibi, mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antioche essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. s S ed arguere cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros praedicationis predicationis . Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare predicare uerbum dei. Lec. iii. Ad quorum praedicationem predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione predicatione , statuerunt ire ad praedicendum predicendum in orientem, et tunc demum reuerteretur ad Cyprum, ut uisitarent ecclas in quibus uerbum domini praedicaverant predicaverant . Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter hierlm pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo, dicens. Celerius propera hierlm, nec moram facias, quoniam quidem fres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat aceptabibilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uite, faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. Lectio. v. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit mereri fr, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi michi mihi hac nocte dns dicens. Ne prohibeas Bárnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata preparata est ei gra dei, ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, quamquam quanquam ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde et quo, uelque res uos attulit ?Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientam, ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quam ob rem uenimus, scitote quia famuli sumus dni ihu xpi, creatoris celi ac terre, uenientes ab Hierosolimis, pergimus utique ad praedicandum predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam, uerumtamen ueruntamen si cognoscere cupitis hoc, exuite uos uestimentis, quae que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed glora et splendida permanent in eternum. Lectio. vi. Hec audientes attoniti ualde prae pre sunt corde, annunranteset dicentes. Quisenim deus prepotens, talia praebere prebere ualet? Ad hec beatus apls. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata ura, credentes in dnm xpm, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. cum cunque illi sponderent cuncta patrare, breuiter sce trinitatis mysterium exponendo, descendit in fontem, et baptizauit eos in noie patris, et filii et sps sci, induitque uestibus sce religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas, et uirtutem accepisse sps sci, ceperunt gaudere et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apls, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gra dei quam perceperant. lectio. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Aristónem famulos dni. Timon autem, urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem dni saluatoris, statim febris fugata est, adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas euangelium sci Mathei apli secum ferebat, et ubicumque ubicunque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum noie Eraclium, quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat, et recepto spu sco epm ordinauerant ad communionem conmunionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum noie Rodonem,quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret, continuo credidit in dnm et baptizatus, sequutus est nos. Lec. viii. His itagestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum noie Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm, malitia commotus conmotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo, nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod praedictus predictus Bariesus postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens, eris cecus usque ad tps. Lectio nona. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii per beatum aplm conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sci Mathei xpi gram introduceret . Hoc dum praefatus prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem praedicationem sci apli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione fca contra scm aplm, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem eamdem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens prepotens , noie Eusebius silicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tpre, dilaceratum a synagoga, in yppodromum pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agones et diuturna certamina, pro xpi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. |
Agreements: 972/1575 (62%)