Cividale_XXNapleXV.AA.13
Barnabe apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu Christi discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus quia domini saluatoris gratiam fideliter pando. Denique cum essem ethnicum et famulator ydolorum commorando scilicet in mynisterio C yrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter quoniamquidem non Iohannes amodo sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas animadu ertit hic diligenter ait. Pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnabas credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradi disti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna a percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti , quia ueniet tempus quando manifestus appareas . Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquod, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit , et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum Paulus placide benedixit. Deinde ueni mus Seleuciam , in qua mansimus dies tribus . Inde nauigantes Cyprum , eramque in ministerio ex mur. ExPergen Pamphilie . Ieuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli, Paulus et Barnabas Antiochiae essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere me cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium inluminati, crediderunt in dominum Iesum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reu erentur ad Cyprum ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum dei predicauerunt. iii Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret ad Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio, per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuumQuod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem enim tuam heu prodolor corporaliter amplius non ero uisurus. Hec proloquens, procidit ad pedes eius, fleuit diu amare. Cuius dolore beatus Paulus compaciens, noliinquit merere frater, non enim hoc sine ministerio diuino cogitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum, tu autem Ierusalem ad sacra loca uisenda festina. iiii Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde ut uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, ne quam etniquos, tamen sagacitate pollentes. Cui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde, et quo, uel que res uos attulit nostras horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas, illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde, et quo uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terre, uenientes Hierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini uestra peccata, credentes in dominum Iesum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta se patrare breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo , descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. v Cum autem cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illic prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thimónem et Arist ónem famulos domini. Thimon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus, cum sancto Barnaba bapti zauerat recespiritu sancto lium. Hic nos u enimus quemdam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum Iesum Christum, et baptizatus est, et secutus est nos. His ita gestis, obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum dei apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, continuo maledixit templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserant, fugierunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod Barieu, postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Et liquidius constat, quod ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatantum transgressor fieret. vi Introeuntibus nobis itaque Salaminam, inuenimus sy nagogam Iudeorum, quam beatus Barnabas exortari cepit, et per euangelium sancti Mathei, Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis crutiatibus. De hinc cum cum iam maceratum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut de ueniret in eandem insulam Cyprum uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore delaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinceps foras portam. proiecerunt. Post hec autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nondum satiati de morte ipsius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Thimóne et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Hiebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die mensis ipsius. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis, uenerabiliter corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed omnipotens deus qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. Incipit passio sancti Barnabe apostoli. Ego Iohannes qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quȩ diuinitus uidi, et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum percepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre quȩ actenus fuerunt in te penitus effugatȩ sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut agnoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commouit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quod uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuocione qua reliquisti generacionem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia, quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareat. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Ychonio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem, plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta itaque praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerti ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret in Ciprum, ad uisitandos parentes suos, ac postea communiterIerusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem, quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciem tuam heu prodolor corporaliter non uisurus. Hȩc proloquens procidit ad pedes eiusm, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge in Ierusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laodíciam decernentes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt, dicentes. O uiri qui estis ? Unde uenitis ? Et quo itis ? Uel quȩ res atulit in nostras horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit, cupitis qui sumus, unde et quo, uel obquam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi, creatoris cȩli et terrȩ. Uenientes ab Iherosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exui te nos uestimentis quȩ ueterascunt et pereunt, et induimini uestes quȩ non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, et admirantes aiunt. Mira res quam diciti s. Quis enim deus praepotens, talia praebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent se cuncta patrare, breuiter sanctȩ trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris, et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. Cum autem se cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceeperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Et cum contulissent nobis quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timónem et Arístínem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eráclium, quem beatus Paulus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus Rodónem, quendam uirum, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus est et secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus quendam impium et maleficum Iudeum nomine Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus, prohibuit nos introire Pamphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum, in quo ethnici uiri et feminȩ, ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque a parte orientis funditus corruit, magnaque contricioex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri qui euaserunt, fugerunt in templum Apóllinis. Nemo itaque miretur quod praedictus Barieú maleficus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magusapostatando transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis Saláminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quos beatus apostolus exhortari cepit, et per euangelium sancti Mathei de Christi gratia introducere. Hoc dum praephatus comperisset Barieu, quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta commouit populum et comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salaminȩ ciuitatis, affligentes illum suppliciis et cruciatibus. Dehinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie imperatoris Neronis. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium, ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et inde foris portum. Post hȩc autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturnacertamina, pro Christi amore ustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ego praephatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis, tuli illud et collocaui in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed quia deus omnipotens non patitur gloriam occultari sanctorum suorum tempore Zénonis imperatoris, et sancti Gelasii papae, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita secula seculorum Amen.

Agreements: 1194/1523 (78%)

Collation table