Cividale_XX | Milan_C210_inf |
---|---|
Barnabe apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu Christi discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus quia domini saluatoris gratiam fideliter pando. Denique cum essem ethnicum et famulator ydolorum commorando scilicet in mynisterio C yrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter quoniamquidem non Iohannes amodo sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus, ut cognoscas mysteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas animadu ertit hic diligenter ait. Pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnabas credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradi disti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna a percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti , quia ueniet tempus quando manifestus appareas . Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquod, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit , et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum Paulus placide benedixit. Deinde ueni mus Seleuciam , in qua mansimus dies tribus . Inde nauigantes Cyprum , eramque in ministerio ex mur. ExPergen Pamphilie . Ieuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli, Paulus et Barnabas Antiochiae essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere me cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphylia, et detinuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium inluminati, crediderunt in dominum Iesum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reu erentur ad Cyprum ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum dei predicauerunt. iii Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret ad Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio, per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuumQuod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem enim tuam heu prodolor corporaliter amplius non ero uisurus. Hec proloquens, procidit ad pedes eius, fleuit diu amare. Cuius dolore beatus Paulus compaciens, noliinquit merere frater, non enim hoc sine ministerio diuino cogitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei, ad illuminationem multorum et sacrum martyrium perficiendum, tu autem Ierusalem ad sacra loca uisenda festina. iiii Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde ut uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros, ne quam etniquos, tamen sagacitate pollentes. Cui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde, et quo, uel que res uos attulit nostras horas ? Animaduertens autem beatus Barnabas, illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde, et quo uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terre, uenientes Hierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini uestra peccata, credentes in dominum Iesum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta se patrare breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo , descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. v Cum autem cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illic prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thimónem et Arist ónem famulos domini. Thimon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus, cum sancto Barnaba bapti zauerat recespiritu sancto lium. Hic nos u enimus quemdam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum Iesum Christum, et baptizatus est, et secutus est nos. His ita gestis, obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum dei apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus, continuo maledixit templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserant, fugierunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod Barieu, postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Et liquidius constat, quod ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatantum transgressor fieret. vi Introeuntibus nobis itaque Salaminam, inuenimus sy nagogam Iudeorum, quam beatus Barnabas exortari cepit, et per euangelium sancti Mathei, Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis crutiatibus. De hinc cum cum iam maceratum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut de ueniret in eandem insulam Cyprum uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore delaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinceps foras portam. proiecerunt. Post hec autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nondum satiati de morte ipsius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Thimóne et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Hiebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die mensis ipsius. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis, uenerabiliter corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed omnipotens deus qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. Amen. | Incipit passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini Iesu, discipulus uero apostolorum Pauli et Barnabȩ, mistica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum predictis sanctis apostolis et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per graciam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cirilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gracia domini nostri Iesu Cristi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei, in loco qui dicitur Hyconium. ii Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi inuisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit michi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique predicari et glorificari oportet. Pro eo scilicet quia tenebrȩ quȩ actenus fuerunt inte penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hȩc secreta dei sancto Barnabȩ pandere studebam. iii Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quȩ uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando, premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. iiii Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Hyconio, per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in quo mansimus diebus tribus. Inde nauigantes, uenimus Ciprum, eramque in ministerio eorum, donec ex Cipro egrederemur. Exeuntes autem de Cipro, uenimus Pergen Panphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. v Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum exitinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros predicationis. Recreati autem exitinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum ut uisitarent ȩcclesias, in quibus uerbum domini predicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Ciprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. vi Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabȩ panderet ait. Quia uoluntati domini contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro, intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo uitȩ, faciem tuam heu pro dolor corporaliter non uisuram. Hȩc proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. vii Cuius dolori compaciens beatus Paulus, noli inquit mereri frater. Non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Ciprum, quoniam illic preparata est, ei gracia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Ierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos adinuicem, uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laudociam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ dicitur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamuis ethnicos, tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo, uel quȩ res uos attulit in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. viii Si nosse inquit cupitis, qui sumus, unde et quo, uel obquam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ. Uenientes ab Hierosolimis, pergimus ubique ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida quȩ permanent in ȩternum. Hȩc audientes attoniti ualde conpuncti suntcorde, et ammirantes aiunt. Mira res quam dicitis. Quis enim deus prepotens talia prebere ualet ? Ad hȩc beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Christum percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi sponderent cuncta patrare breuiter sanctȩ trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus religionis sanctȩ. viiii Cum autem se cognouissent esse cristicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat. Instruens et commonens, ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum, ibique inuenimus Timonem, et Aristenem famulos domini. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium, per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo corroboratus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei secum ferebat et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. x Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et acccepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendamuirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum, huic cum beatus apostolus fidem sanctam exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Baritheum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. xi Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Baritheus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit, dicens eris cecus, usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Simon magus apostatando transgr essor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salamine, inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortare cepit, et euangelium sancti Mathei Christi gratia introducere. Hoc dum prefatus comperisset Baritheus, et quia plurimi Iudeorum recepissent predicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, conprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes multis suppliciis et uariis cruciatibus. xii De hinc cum iam maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum, accidit, ut deueniret in eadem insula Cypri quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de proienie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, uerentes nimium ne illum eriperet de manibus eorum, ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a sinagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris porta. Post hȩc autem circundantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Cristi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus una cum predictis Timone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum, tercio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis, uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est. Ad laudem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per omnia secula seculorum Amen. Explicit passio sancti Barnabe apostoli. Narrata a Iohanne ministro eius. |
Agreements: 1183/1538 (77%)