Cividale_XKoln_164
Legenda sancti Barnabe Apostoli Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera quae diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio eorum omnibus fidelibus in ecclesia Christi commorantibus, et saluatoris ac domini nostri gratiam fideliter imitando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio ydoli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero baptismum sacrum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida, et dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter quoniam quidem non Iohannes amodo sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebre quae hactenus fuerunt in te penitus efugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas gratiam dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, et seriatim illi omnia quae a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non erat ibi quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas audiuit hec diligenter ait. Pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia tua percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse uidit similiter quaedam misteria. Interim conserua omnia quae uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestius apperias. Hanc commonitionem ab illo percipiendo demorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus paterne benedixit. Deinde uenimus Seleuciam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro uenimus pergentes Pamphiliam. Illis autem abeuntibus ad praedicandum commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentales, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod iidem sancti apostoli Paulus et Barnabas Anthiocie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere me cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem exitinere ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Iesum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum ut uisitarent ecclesias quibus uerbum dei praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret ad Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem ei tuam heu prohdolor corporaliter amplius non uero uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et diu fleuit amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens noli inquit merere frater, non hoc est sine ministerio diuino gitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem Ierusalem ad sacra loca uisenda festina. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem ualefecimus, et nauigantes descendimus Laoditiam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde ut uenimus in ciuitatem quae uocatur Anemoria in qua inuenimus quosdam uiros nequam et iniquos tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde et quo uel quae res uos attulit in nostras oras ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis rendere studuit. Si nosce inquit cupitis qui sumus, unde et quo uel quamobrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi ac terre uenientes Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quae ueterescunt et pereunt, et induimini uestimentis quae non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas ait. Si enim consequi uultis quae dicimus, confitemini uestra peccata credentes in dominum Iesum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi renderent, cuncta se patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia conuocatis pauperibus, apostolus distribuit illic, prout cuique opus erat instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thimonem et Aristonem famulos domini. Thimon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et idem ita corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum Iesum Christum, et baptizatus est secutus est nos. Hiis ita gestis, obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Barieu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum dei apostolum malicia commotus prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, continuo maledixit templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserant fugierunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod Barieu postquam a beato apostolo Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Et liquidius constat quia ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostata, domini transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque Salaminam inuenimus sinagogam Iudeorum, quam beatus Barnabas exhortari cepit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, et uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore delaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinceps foras portam proiecerunt. Post hec autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nondum satiati de morte ipsius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Thimone et Redone occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta quae olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio idus iunii, hoc est xi die mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, pluribus annorum curriculis uenerabiliter corpus eius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed omnipotens deus qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est. Ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi. Qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita saecula saeculorum Amen. Incipit passio sancti Barnabe apostoli Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mistica dei opera quae diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pandoDenique cum essemethnicus et famulator ydolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nephandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban , qui digni fuerunt uocacione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniamquidem ammodo non Iohannes, sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloria excellencie tue ubique predicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria omnipotentis dei. Cernendo itaque hanc reuelacionem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a predicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelacionem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti dissens. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credens uerissime quoniam pro sancta dedicatione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando premia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonicionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus dies tres. Deinde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes de Cypro, uenimus Pergen Panphiliam. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partibus occidentis, prohibuit spiritus sanctus. Igitur cum audissem, quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Anthiochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem, de Panphilia uenire, et detinuissem libros predicacionis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicacionem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini predicauerunt. Sed beatus Barnabas exhortabatur ut prius iret in Cyprum, ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait, quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertacio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem compleo, ultra faciem tuam heu prochdolor corporaliter non uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim sine diuino misterio agitur. Namque apparuit mihi in hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est gratia dei, ad illuminacionem sacrum martirium perficiendum, tu autem perge Iherusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes nos ad inuicem ualefecimus, et nauigantes, descendimus Laodiciam antes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitauocatur Anemoria in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare, erunt dicentes. O uiri qui estis, unde et quo uel quae res uos attulit uos in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Paulus illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis scire qui sumus, unde et quo, uel ob quam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi et terreUenientes ab Iherosolimis, pergimus ubicumque ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui credidert illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens, talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quae uobis promittimus. Cumque illi responderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem se cognouissent christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocatis pauperibus populi, distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gracia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum ibique inuenimus Thimónem et Aristiónem famulos domini. Thímon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euuangelium per uocacionem domini saluatoris statim febris fugata est, et adeo curatus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inuenit infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quemdam uirum Rodónem, quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. Hiis itaque gestis, obuiam habuimus impium et male ficum Iudeum, nomine Bariesus, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire in Paphum Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnábas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templo, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est qui sunt mortui sub ruina, ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Appollinis. Nemo itaque miretur, quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat uisum recepit, cum illum non perpetualiter sed ut conuerteretur, ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersum lumen receperit. Postmodum uero sicut Symon magus apostatandus transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salamina, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exhortari cepit, et per euuangelium sancti Mathei apostoli Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus comperisset Bariesus, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicacionem sancti apostoli Pauli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant tradere eum suppliciis et cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis, ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga in ippodromium pertraxerunt, et deinde foris portam. Post hec autem circumdantes illum, igne crudeliter cremauerunt. Sic beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Thimóne et Rodóne occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum, tertio ydus iunii, hoc est undecimo die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocacionem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita secula seculorum Amen.

Agreements: 1192/1512 (79%)

Collation table