Cividale_IXTroyes7
Passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe mistica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui gradiendo scilicet cum prȩdictis sanctis apostolis, famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in ecclesia Christi commorantibus quia saluatoris et domini nostri gratiam fideliter immitando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando silicet in ministerio ydoli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida et dixit michi. Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniam quidem non Iohannes amodo sed Marcus, idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentie tue ubique predicari et glorificari oportet pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas gratiam dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuellationem obstupui, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, et seriatim illi omnia que a predicto uiro cognoui, professus sum. Interea beatus Paulus non erat ibi quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas audiuit hec diligenter ait. Pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quam uidisti asseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando praemia tua percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse uidit similiter quedam misteria. Iterim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestius appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo demonstrati sumus in predicto Yconio, per dies aliquod in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit. Cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum, donec et ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus pergentes Pamphyliam. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentales : prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Anthiocie essent, continuo perexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret, gauisus est, sed arguere me cepit, pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt praedicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum, atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum. Expleta namquepredicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias, quibus uerbum dei praedicauerunt. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret ad Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Ierusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio, per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem, nec moram fatias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo uite, faciem eius tuam heu prodolor corporaliter amplius non ero uisurus. Hec proloquens procidit ad pedes eius et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens : noli inquit merere frater, non enim hoc sine ministerio diuino cogitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem Ierusalem ad sacra loca uisenda festina. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem uale fecimus, et nauigantes descendimus Laoditiam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde ut uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros nequam et iniquos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde, et quo, uel que res uos attulit in nostras oras ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis rendere studuit. Si nosce inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini Iesu Christi creatoris celi ac terre, uenientes Ierosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, set uitam percipiet sempiternam. Ueruntamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterescunt et pereunt, et induimini uestimentis que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? Ad hec beatus Barnabas ait. Si enim consequi uultis quae dicimus confitemini uestra peccata, credentes in dominum Iesum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent, cuncta se patrare breuiter sancte trinitatis misterium exponendo, descendit cum illis in fontem et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Christum. Conferentes autem quedam subsidia conuocatis pauperibus. apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Timonem et Aristonem famulos domini. Thimon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris statim febris fugata est, et idem ita corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quemdam uirum nomine Ródonem, quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum. Hic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum Iesum Christum, et baptizatus est et secutus est nos. Hiis itaque gestis obuiam habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariéu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum dei apostolum, malicia commotus, prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, continuo maledixit templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Ceteri autem qui euaserant, fugierunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod Barieu postquam a beato apostolo Paulo lumine priuatus fuerat, uisum receperit, cum non illum perpetualiter, set ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Et liquidius constat, quia ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatandum transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque Salaminam inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus Barnabas exhortari cepit, et per euangelium sancti Mathei Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius et uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore delaceratum a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinceps foras proiecerunt portam. Post hec autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nondum satiati de morte ipsius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis Thímone et Ródone, occulte nocturnis horis tullimus illud, et collocauimus in cripta quae olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio ydus iunii, hoc est undecima die mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, pluribus annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed omnipotens deus qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita secula secula seculorum amen. Incipit passio sancti Barnabȩ apostoli. Iohannes igitur qui et Marcus, famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabȩ, mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus per gratiam fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum, atque mirabilem amictum stola candida, qui et dixit mihi. Constans esto Iohannes et crede firmiter, quoniam quidem amodo non Iohannes sed Marcus idest excelsus uocaberis, et gloriam excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet, quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem, obstupui fateor et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabȩ, ac seriatim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui confessus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quoniam hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime quia pro sancta deuocione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in dileccione mea perseuerando, praemia uitȩ eternȩ percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam misteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem exibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus tribus diebus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro uenimus Pergen Panfiliȩ. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere atque in grabbato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Panfilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt uerbum domini praedicare. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta uero in eusdem patibus praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem, et tunc demum reuerti ad Cyprum ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat ut prius iret Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est, beato Paulo apostolo dicens. Cȩlerius propera Iherusalem, nec moram facias, quoniam quidam fratres praestolantur aduentum tuum. Quod cum sanctus Paulus beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuocionem qua famulati sumus in mynisterio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uitȩ, faciamtuam amplius pro dolor non uisurus. Hec proloquens, procidit ad pedes eius et fleuit amare. Cuius dolori beatus Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine diuino mysterio agitur. Nanque apparuit michi ac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Iherusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes et osculantes nos, uale fecimus inuicem. Et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare cȩperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde et quo, uel que res uos attulit, in nostris horis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde et quo, uel quamobrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini nostri Iesu Christi, creatoris cȩli ac terrȩ, et uenientes ab Ihesolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui credidit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriosa et splendida permanent in ȩternum. Hec audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens, talia praebere ualet ? Ad hec beatus apostolus. Si consequi uultis quȩ dicimus, confitemini peccata uestra, et credentes in dominum Iesum Christum, percipite sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponderent se cuncta patrare, breuiter sanctae trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem. Et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cumque cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Ieseum Christum. Conferentes uero quȩdam subsidia conuocatis pauperibus apostolus, distribuit illi prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymonem et Aristonem famulos Christi. Tymon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et accepto spiritu sancto episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem praecipuam exibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, et quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bariéu, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio de ethnicis facta est, qui sub ruina illa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt, fugerunt in templo Appollinis. Nemo itaque miretur, quod predictus Baríéu postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat uisum receperit, cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, quod prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor factis sit. Introeuntes itaque in Salaminam, inuenimus sinagogam Iudeorum. Quam beatus apostolus exortari cȩpit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Baríéu et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem maliciam iniquitatis suȩ ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum, fecunt comprehendi eum. Et querebant tradere consulim, eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore, dilaceratum penis, a synagoga in ypodromum pertraxerunt, et deinde foris portam, post ea uero circundantes illum, igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei nec sic saciati de necȩ illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes in mari praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus, una cum praedictis uiris Tymone et Rodóne nocturnis horis occulte tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitacio Iebuseorum, tercio idus iunii hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis u aluit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice translatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita saecula saeculorum Amen.

Agreements: 1228/1517 (81%)

Collation table