Bruxelles3137St_Pierre_A3
Incipit passio sancti Barnabe apostoli quod est tertio idus iunii Iohannes igitur qui et Marcus famulus domini nostri Iesu Christi discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe miscita dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nephandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnaban, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur YconiumPostquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in inuisione uirum splendidum atque mirabilem amictum stola candida qui dixit mihi Constans esto Iohannes et crede fiducialiter, quoniam quidem non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloria excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gracia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia que a praedicto cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem misterii quauidisti disseras. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus Christus dicensConstans esto Barnaba, credens uerissime quoniam pro sancta dedicione qua reliquisti generacionem tuam et tradidisti animam tuam pro nomine meo, in ea perseuerando praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem, ipse similiter uidit quedam misteria. Interim conserua omnia que uidisti et audisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Yconio per dies aliquotIn quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus dies tres. Deinde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio eorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliam. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Anthiochie essent, continuo perrexi ad illos, inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem de Pamphilia uenire, et detinuissem libros predicationis. Recreati ex itinere, ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum predicacionem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Christum. Expleta namque predicatione statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterent in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exhortabatur ut prius irent in Cyprum ad uisitandos suos parentes, ut postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio, per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Iherusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait : quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum ibique finem compleo, ultra faciem tuam heu prohdolor corporaliter non uisurus, Hec proloquens procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori Paulus compaciens, noli inquit merere frater, non enim sine diuino misterio agitur. Namque apparuit michi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnaban ire Cyprum, quoniam illic praeparata est gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum, tu autem perge in Iherusalem ad loca sacra uisenda Tunc positis genibus orantes et osculantes nos inuicem ad uale fecimus, et nauigantes descendimus Laodiciam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnitos tamen sagacitate pollentes. Qui nos cernentes, sagaciter interrogare ceperunt dicentes O uiri qui estis ? Unde et quo uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit Si uos inquit cupitis scite qui sumus unde et quo uel ob quam rem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris celi et terre. Uenientes ab Iherosolimis, pergimus ubicumque ad predicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si hoc uere cognoscere cupitis et exuite uos uestimentis que ueterascunt et pereunt, et induimini uestibus que non pereunt, sed gloriosa et splendida permanet in eternum Hec audientes attoniti ualde compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? ad hec beatus Barnabas. Si enim consequi uultis quae dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi inde serent se cuncta patrare, breuiter sancte trinitatis misterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sancte religionis. Cum autem se cognouissent christicolas et uirtutem accepisse spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum ChristumConferentes autem quedam subsidia conuocatis pauperibus populi distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Ciprum, ibique inuenimus Thimonem et Aristonem famulos domini Thimon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euuangelium per inuocationem domini saluatoris, statim fugata est febris, et adeo curatus est ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina namque sanctorum apostolorum beatus Barnabas euuangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inuenit infirmos, ponebat illud super eos et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum nomine Eraclium quem beatus Paulus apostolus cum beato Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto episcopum ordinauerat, ad commonicionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quemdam uirum nomine Rodonem, quamuis ethnicum tamen iustum atque benignum, huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis obuium habuimus impium et maleficum Iudeum, nomine Bariesum quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malicia commotus prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas indignatus super tale facinus maledixit continuo templo, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est qui sub ruina mortui sunt ceteri autem qui euaserunt fugerunt in templum Appollinis. Nemo itaque meretur quod praedictus Bariesus postquam a beato Paulo apostolo lumine priuatus fuerat uisum recepit, cum illum non perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens. Eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat ut ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit postmodum uero sicut ille Symon magus aposcotundus transgressor fieret. Introeuntibus itaque nobis in Salominam inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus exortari cepit, et per euuangelium sancti Mathei apostoli Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti Pauli, omnem maliciam iniquitatis sue ostendens, sedicione facta contra sanctum apostolum comprehenderunt eum, et querebant eum tradere suppliciis et cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad uisitandum, accidit ut deueniret in eadem insula Cypro, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius scilicet de progenie Neronis imperatoris. Conperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum ligantes funem in collo eius nocturno tempore dilaceratum a synagoga in ippodromum pertraxerunt et deinde foris portam. Post hec circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sic beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius zelo odii contitati, tulerunt sacratissimum corpus eius et locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego praefatus Iohannes qui et Marcus una cum praedictis Thymione et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitacio Iebuseorum, tercio ydus iunii, hoc est undecimo die ipsius mensis Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit nec a christicolis inueniri ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum tempore Zenonis imperatoris et sancti Gelasii pape eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus, per infinita secula seculorum Amen. Passio sci Barnabe apli. Lec. i. iohs igitur qui et Marcus famulus dni nri ihu xpi. discipulus ueroscorum aplorum Pauli et Barnabe. mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui. gradiendo scilicet cum predictis scis aplis. et famulando in ministerio illorum omnibus fidelibus in xpi eccla commorantibus per gram dni fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator ydolorum. commorando scilicet in mynisterio C irilli quondam pontificis nefandis simi templi Iouis. annuente gra dni nri ihu xpi baptizatus sum per beatum Paulum et Barna ban,qui digni fuerunt uocatione di. in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi : uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem : amictum stola candida. qui dixit michi. Constans esto iohset crede fiducialiter. quoniam quidem amodo non Iohs sed Marcus id est excelsus uocaberis. et glam excellentiȩ tuȩ ubique praedicari et glorificari oportet : pro eo scilicet quia tenebre quae ante fuerunt in te. penitus effugate sunt. et data est tibi gra et intellectus. ut cognoscasmysteria dei omnipotentis. Lec. ii. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor. et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe. ac seriatim illi omnia quȩ a praedicto uiro cognoui. professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat. quando hȩc secreta di sco Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nram reuelationem. commonuit me dicens. Precaue diligenter. et pone custodiam ori tuo. ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti differas. Nam et michi similiter hac nocte apparuit dns dicens. constans esto Barnaba. credendo uerissime quoniam pro sca deuotione qua reliquisti gnerationem tuam. et tradidisti aiam tuam pro noie meo : mea perseuerando. premia ȩterna percipies. Attamen conuoca iohm ministrum tuum. quoniamquidem et ipse similiter uidit quȩdam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti. quiaueniet tempus quando manifestus appareas. Lec. iii. Hanc commonitionem ab illo percipiendo. commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot. in quo erat quidam homo iustus et timoratus. qui nos recepit. et hospitalitatem benigne exhibuit. cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam. in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum. eramque in ministerio eorum. donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro: uenimus Pergén Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum. commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis : prohibuit me sps scs. Igitur cum audissem quod idem sci apli Paulus et Barnabas Antyochie essent. continuo perrexi ad illos. inuenique beatum Paulum fatigari ex itinere. atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. sed arguere cȩpit pro quod moram fecissem uenire de Pamphilia. et detinuissem librum prae dicationis. Recreati autem ex itinere. cȩperunt praedicare uerbum di. Lec. iiii. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati. crediderunt in dnm xpm. Expleta namque praedicatione statuerunt ire ad praedicandum in orientem. et tunc demum reuerterentur ad Cyprum. ut uisitarent ȩcclas in quibus uerbum dni praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat. ut prius iret in Cyprum. ad uisitandos parentes suos. et postea communiter hierlm pergerent. Inter hȩc autem anglica uisio per noctem facta est beato Paulo aplo dicens. Cȩlerius propera ierlm. nec moram facias. quóniamquidem frs ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet : ait. Quia uoluntati di contradicere non expedit. fiat uoluntas dni. Tantum obsecro intercede pro me ad dnm. ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius. secundum deuotionem qua famuli sui sumus in ministerio quod donatum est nobis. Nunc autem propero Cyprum. ibique finem compleo uitȩ. faciemque tuam heu pro dolor corporaliter non uisurus. lec. v. Hec praeloquens. procidit ad pedes eius et fleuit amare diu. Cuius dolori beatus Paulus compatiens : noli inquit mereri frater. non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit michi hac nocte dns dicens. ne prohi beas Barnaban ire Cyprum. quoniam illic praeparata est ei gra di ad illuminationem $ multorum. et sacrum martyrium persiciendum. tu autem perge hierlm ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus. orantes et osculantes nos adinuicem uale fecimus. Et nauigantes descendimus Laodiciam. decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem quȩ uocatur Anemoria. in qua inuenimus quosdam uiros quanquam quamquan ethnicos. tamen sagaciter pollentes. Qui nos cernentes. sapienter interrogare ceperunt dicentes. O uiri· qui estis. unde et quo ? uel que resuos attulit nris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sapientiam ipse quoque sapienter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis. qui sumus. unde et quo. uel quam obrem uenimus : scitote quia famuli sumus dni ihu xpi. creatoris cȩli et terrȩ. uenientes ab Hierosolimis pergimus ubique ad praedicandum nomen eius. quia ipse est filius di oipis. et qui crediderit in illum. non morietur. sed uitam percipiet sempiternam. Uerumptamen si cognoscere cupitis hoc. exuite uos uestimentis quȩ ueterescunt et pereunt. et induimini uestibus quȩ non pereunt. sed glosa et splendida permanent in ȩternum. Lec. vi. Hec audientes: attoniti ualde: compuncti sunt corde: ammirantes et dicentes. Quis enim ds prépotens. talia praebere ualet? Ad hȩc beatus apls. Si enim esse qui ultis quȩ dicimus : confitemini pecca ura credentes in dnm xpm. percipientes sacrum baptismum. et proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta patrare breuiter. sce trinitatis mysterium exponendo descendit cum illis in fontem. et baptisauit eos in noie patris et filii et sps sci. induitque uestibus scȩ religionis. Cum autem se cognouissent esse xpicolas. et uirtutem accepisse sps sci. ceperunt gaudere. et glorificare dnm xpm. Conferentes autem quedam subsidia : conuocatis pauperibus apls. distribuit illis prout cuique opus erat : instruens et commonens. ut permanerent in gra di quam perceperant. Lec. vii. Nauigantes autem peruenimus Cyprum. ibique inuenimus Timonem et Aristόnem famulos dni. Timon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas. et sacrum ȩuglium. per inuocationem dni saluatoris. statim febris fugata est. et ádeo corroboratus est. ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem scorum aplorum beatus Barnabas ȩuanglium sci Mathei apli secum ferebat : et ubicunque ubicumque inueniebat infirmos. ponebat illud super eos. et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde inuenimus uirum noie Eraclium. quem beatus Paulus apls cum sco Barnaba baptizauerat. et recepto spu sco. epm ordinauerant ad communionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens: hospitalitatem praecipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quendam uirum noie Rodone quamuis ethnicum. tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apls scam fidem exponeret. continuo credidit in dnm et baptizatus sequutus est nos. His ita gestis : obuium habuimus impium et maleficum iudeum noie Bariesum. quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum aplm. malitia commotus conmotus . prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes. uenimus in locum in quo ethnici uiri et femmȩ ludendo nudi currebant. Lec. viii. Hoc cum uidisset beatus Barnabas. indignatus super tale facinus. maledixit continuo templum. Statimque pars orientis funditus corruit. magnaque contritio ex ethnicis facta est. qui sub ruina ipsa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserunt. fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Bariesus. postquam a beato Paulo aplo lumine priuatus fuerat. uisum receperit. cum non illum perpetualiter sed ut conuerteretur : ad tempus percusserit dicens. eris caecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat. ut ad precem Sergiiper beatum aplm conuersus lumen recepit. postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fuerit. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam. inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apls exortari cȩpit. et per euanglium sci Mathei xpi gram introducere. Hoc dum praefatus comperisset Bariesus. et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sci apli. omnem malitiam iniquitatis suȩ ostendens. seditione facta contra scm aplm comprehenderunt eum. et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis. affligentes illum multis suppliciis. et uariis cruciatibus. Lec. viiii. De hinc cum maceratum et quassatum pȩnis ducerent ad iudicandum. accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et praepotens noie Eusebus. scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iuedi aduentum eius. uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum. ligantes funem in collo eius nocturno tpr dilaceratum a synagoga in yppodrόmum pertraxerunt. et deinde foris portam. Post hȩc autem circundantes illum igne : crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apls post multos agόnes et diuturna certamina. pro xpi amore adustus migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius. zelo odii concitati : tulerunt sacratissimum corpus. et in locello plumbeo recludentes. in mare precipitare disponebant. Interim ego praefatus iohs qui et Marcus una cum predictis Tymone et Rodone occulte nocturnis horis tulimus illud. et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum. tertio idus iunii. hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit. nec inueniri a xpicolis ualuit. Sed ds omips qui non patitur glam occultari scorum suorum. tempore Zenonis imperatoris et sci Gelasii pape. eodem sco aplo reuelante inuentum est atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum. ad honorem et glam dni nri ihu xri. qui cum patre et spu sco uiuit et regnat ds. per infinita sȩcla sȩclorum amen.

Agreements: 1098/1551 (71%)

Collation table