Berne111 | Padoue_BU_1636 |
---|---|
Passio Barnabe apostoli. xxv Iohannes qui et Marchus famulus domini nostri Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe, mystica dei opera que diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis sanctis apostolis, et famulando in ministerio illorum, omnibus fidelibus in Christi ecclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione dei in loco qui dicitur Iconium. Postquam uero sacrum baptismum suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui et dixit michi. Constans esto Iohannes et crede firmiter quoniamquidem amodo non Iohannes sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloria excellentie tue ubique praedicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebre que actenus fuerunt in te penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus ut cognoscas misteria dei omnipotentis. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor, et euigilans procidi ad pedes beati Barnabe et seriatim illi omnia que a praedicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem commonuit me dicens : precaue diligenter et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quam uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus Iesus dicens. Constans esto Barnaba credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando, praemia eterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniamquidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia que audisti et uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in praedicto Yconio per dies aliquot, in quo erat quidam homo iustus et timoratus, qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleutiam, in qua mansimus diebus tribus. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in ministerio illorum donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphilie. Illis autem abeuntibus ad praedicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem, quod idem apostoli Paulus et Barnabas Anthiochie essent, continuo perrexi ad illos. Inuenique beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requescentem. Qui cum me cerneret gauisus est. Sed arguere cepit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detenuissem libros praedicationis. Recreati autem ex itinere ceperunt predicare uerbum domini. Ad quorum praedicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque praedicatione, statuerunt ire ad praedicandum in orientem et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ecclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas exorabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandos parentes suos, et postea communiter Iherusalem pergerent. Inter hec autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo apostolo dicens. Celerius propera Ierusalem nec moram facias, quoniamquidem fratres ualde praestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem quia famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique finem complebo uite, faciem tuam amplius prodolor, corporaliter non uisurus. Hec proloquens, procidit ad pedes eius, et fleuit diu amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine misterio diuino agitur. Namque apparuit mihi hac nocte dominus dicens. Ne prohibeas Barnabam ire in Cyprum, quoniam illic praeparata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martirium perficiendum. Tu autem perge Iherusalem, ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus orantes, et osculantes inuicem ualefecimus. Et nauigantes descendimus Laoditiam, decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos, tamen sagacitate pollentes, qui nos cernentes sagaciter tamen interrogare ceperunt dicentes. O uiri qui estis ? Unde, et quo ? Uel que res uos attulit in nostris oris ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui sumus, unde, et quo, uel quamobrem uenimus, scitote quia sumus famuli domini Iesu Christi creatoris celi ac terre. Uenientes ab Iherosolimis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet sempiternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis que ueterascunt et pereunt, et indiumini uestibus que non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in ȩternum. Hec audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, admirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens talia praebere ualet ? At beatus apostolus. Si enim consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra credentes in dominum Christum percipientes sacrum baptismum, proculdubio accipietis que uobis promittimus. Cumque illi sponpondissent cuncta patrare, breuiter sancte trinitatis misterium exponendo, descendit cum eis in fontem et baptizauit eos in nomine patris et filii, et spiritus sancti, induitque uestibus sanctae religionis. Cum autem cognouissent esse christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere, et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quedam subsidia, conuocans apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Tymónem et Aristónem famulos domini. Thimon autem, urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas, et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum, beatus Barnabas euangelium sancti Mathei apostoli secum ferebat, et ubicumque inueniebat infirmos ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et recepto spiritu sancto, episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hec autem inuenimus quendam uirum nomine Rodonem, cum quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus apostolus sanctam fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita transactis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum Bárieu, quem beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus prohibuit nos intrare in Paphum. Proinde reuertentes uenimus in locum in quo ethnici uiri et femine ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum, statimque pars orientis funditus corruit, magnaque contricio ex ethnicis facta est, qui sub ruina mortui sunt. Ceteri autem qui euaserunt, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur, quod predictus Barieu postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat, uisum receperit cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cecus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, ut prece Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersi lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam inuenimus synagogam Iudeorum quam beatus apostolus exortari cepit, et per euangelium sancti Mathei in Christi gratiam introducere. Hoc dum praefatus comperisset Barieu, et quia plurimi Iudeorum recepissent praedicationem sancti apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum, et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis, et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum, quidam uir magnus et praepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Neronis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius, atque uerentes nimium ne illum eriperet de manibus illorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum, a synagoga in ipodromium pertransierunt, et deinde foris portam. Post autem circumdantes illum igne, crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones, et diuturna certamina, pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non saciati de nece illius, zelo odii concitati tulerunt sacratissimum corpus eius, et in locello plumbeo recludentes, in mare praecipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marchus, una cum predictis Thimone et Rodone, occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta que olim fuerat habitatio Iebuseorum, tertio idus iunii, hoc est undecima die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit. Sed deus omnipotens qui non patitur gloriam occultare sanctorum suorum, tempore Zenonis imperatoris, et sancti Gelasii pape, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum ymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita secula seculorum amen. | Passio sancti Barnabe apostoli. Iohannes qui et Marcus famulus domini Iesu Christi, discipulus uero sanctorum apostolorum Pauli et Barnabe mystica dei opera quȩ diuinitus uidi et diligenter cognoui, gradiendo scilicet cum praedictis apostolis et famulando in ministerio eorum, omnibus fidelibus in Christi ȩcclesia commorantibus, per gratiam domini fideliter pando. Denique cum essem ethnicus et famulator idolorum, commorando scilicet in ministerio Cyrilli quondam pontificis nefandissimi templi Iouis, annuente gratia domini nostri Iesu Christi, baptizatus sum per beatum Paulum et Barnabam, qui digni fuerunt uocatione domini in loco qui dicitur Yconium. Postquam uero sacrum baptisma suscepi, uidi in uisione uirum splendidum atque mirabilem, amictum stola candida, qui dixit mihi. Constans esto Iohannes, et crede fiducialiter, quoniamquidem amodo non Iohannes, sed Marcus id est excelsus uocaberis, et gloria excellentiȩ tuȩ ubique predicari et glorificari oportet, pro eo scilicet quia tenebrȩ quȩ hactenus fuerunt in te, penitus effugate sunt, et data est tibi gratia et intellectus, ut cognoscas mysteria omnipotentis dei. Cernendo itaque hanc reuelationem obstupui fateor et euigilans, procidi ad pedes beati Barnabe, ac seriatim illi omnia quȩ a predicto uiro cognoui professus sum. Interea beatus Paulus non ibi erat, quando hec secreta dei sancto Barnabe pandere studebam. Postquam uero idem beatus Barnabas diligenter animaduertit nostram reuelationem, commonuit me dicens. Precaue diligenter, et pone custodiam ori tuo, ne alicui uirtutem mysterii quod uidisti asseras. Nam et mihi similiter hac nocte apparuit dominus noster Iesus Christus dicens. Constans esto Barnaba, credendo uerissime, quoniam pro sancta deuotione qua reliquisti generationem tuam, et tradidisti animam tuam pro nomine meo in ea perseuerando premia ȩterna percipies. Attamen conuoca Iohannem ministrum tuum, quoniam quidem et ipse similiter uidit quedam mysteria. Interim conserua omnia quȩ uidisti, quia ueniet tempus quando manifestus appareas. Hanc commonitionem ab illo percipiendo, commorati sumus in predicto Yconio per dies aliquot. In quo erat quidam homo iustus et timoratus qui nos recepit, et hospitalitatem benigne exhibuit, cuius domum beatus Paulus placide benedixit. Deinde uenimus Seleuciam, in qua mansimus tres dies. Inde nauigantes uenimus Cyprum, eramque in inisterio eorum, donec ex Cypro egrederemur. Exeuntes autem de Cypro, uenimus Pergen Pamphiliȩ. Illis autem abeuntibus ad predicandum, commoratus sum ibi mensibus duobus. Cumque disponerem ire in partes occidentis, prohibuit me spiritus sanctus. Igitur cum audissem quod idem sancti apostoli Paulus et Barnabas Antiochiȩ essent, continuo perrexi ad illos, inuenique ibi beatum Paulum fatigatum ex itinere, atque in grabato requiescentem. Qui cum me cerneret gauisus est, sed arguere me cȩpit pro eo quod moram fecissem uenire de Pamphilia, et detinuissem libros predicationis. Recreati autem ex itinere, ceperunt predicare uerbum dei, ad quorum predicationem plurimi Iudeorum atque gentilium illuminati, crediderunt in dominum Iesum Christum. Expleta namque predicatione, statuerunt ire ad predicandum in orientem, et tunc demum reuerterentur ad Cyprum, ut uisitarent ȩcclesias in quibus uerbum domini praedicauerant. Sed beatus Barnabas rogabat, ut prius iret in Cyprum ad uisitandum parentes suos, et postea communiter Hierusalem pergerent. Inter hȩc autem angelica uisio per noctem facta est beato Paulo dicens. Celerius propera Hierusalem nec moram facias, quoniam quidem fratres ualde prestolantur aduentum tuum. Quod cum beato Barnabe panderet, ait. Quia uoluntati dei contradicere non expedit, fiat uoluntas domini. Tantum obsecro intercede pro me ad dominum, ut decertatio mea fiat acceptabilis in conspectu eius, secundum deuotionem qua famulati sumus in ministerio quod datum est nobis. Nunc autem propero Cyprum, ibique fine completo uitȩ, faciem tuam heu proh dolor corporaliter amplius non ero uisurus. Hȩc proloquens, procidit ad pedes eius, et fleuit amare. Cuius dolori beatus Paulus compatiens, noli inquit merere frater, non enim hoc sine mysterio diuino agitur. Namque apparuit mihi dominus hac nocte dicens : ne prohibeas Barnabam ire Cyprum, quoniam illic parata est ei gratia dei ad illuminationem multorum, et sacrum martyrium perficiendum. Tu autem perge Hierusalem ad loca sacra uisenda. Tunc positis genibus et orantes et osculantes nos ad inuicem, ualefecimus. Et nauigantes uenimus Laoditiam decertantes ut pergeremus Cyprum. Deinde uenimus in ciuitatem que uocatur Anemoria, in qua inuenimus quosdam uiros quamquam ethnicos tamen sagacitate pollentes. Qui nos certantes sagaciter interrogare ceperunt dicentes. O uiri, qui estis, unde, et quo, uel que res uos attulit in nostris locis ? Animaduertens autem beatus Barnabas illorum sagacitatem, sagaciter eis respondere studuit. Si nosse inquit cupitis qui simus, unde et quo, uel quam obrem uenimus, scitote quia famuli sumus domini nostri Iesu Christi creatoris cȩli et terrȩ, uenientes ab Hierosolymis, pergimus ubique ad praedicandum nomen eius, quia ipse est filius dei omnipotentis, et qui crediderit in illum non morietur, sed uitam percipiet ȩternam. Uerumtamen si hoc uere cognoscere cupitis, exuite uos uestimentis quȩ uetere scunt et pereunt, et induimini uestibus quȩ non pereunt, sed gloriose et splendide permanent in eternum. Hȩc audientes attoniti ualde, compuncti sunt corde, ammirantes et dicentes. Mira res quam dicitis. Quis enim deus praepotens, talia prebere ualet ? Ad hec beatus apostolus : si enim inquit consequi uultis que dicimus, confitemini peccata uestra, credentes in dominum Christum, percipientes sacrum baptismum, et proculdubio accipietis quȩ uobis promittimus. Cumque illi responderent cuncta se patrare, breuiter sanctȩ trinitatis mysterium exponendo descendit cum illis in fontem, et baptizauit eos in nomine patris et filii et spiritus sancti, induitque uestibus sanctȩ religionis. Cum autem cognouissent se esse christicolas, et uirtutem accepissent spiritus sancti, ceperunt gaudere et glorificare dominum Iesum Christum. Conferentes autem quȩdam subsidia, conuocatis pauperibus apostolus distribuit illis prout cuique opus erat, instruens et commonens, ut permanerent in gratia dei quam perceperant. Nauigantes autem peruenimus Cyprum, ibique inuenimus Thimónem et Aristónem famulos domini. Thímon autem urebatur magnis febribus. Cui cum manus imposuisset beatus Barnabas et sacrum euangelium per inuocationem domini saluatoris, statim febris fugata est, et adeo corroboratus est, ut continuo nos cum gaudio sequeretur. Ex doctrina autem sanctorum apostolorum beatus Barnabas euangelium sancti Matthei apostoli secum ferebat, et ubicunque inueniebat infirmos, ponebat illud super eos, et continuo sanabantur. Exeuntes autem inde, inuenimus uirum nomine Eraclium, quem beatus Paulus apostolus cum sancto Barnaba baptizauerat, et accepto sancto spiritu episcopum ordinauerat ad commonitionem fidelium. Hic nos cum gaudio excipiens, hospitalitatem precipuam exhibuit. Post hȩc autem inuenimus quemdam uirum nomine Rodonem quamuis ethnicum, tamen iustum atque benignum. Huic cum beatus Paulus fidem exponeret, continuo credidit in dominum, et baptizatus secutus est nos. His ita gestis, obuium habuimus impium et maleficum Iudeum nomine Bariesum, quem olim beatus Paulus lumine priuauerat. Hic namque cum agnouisset beatum apostolum, malitia commotus, prohibuit nos introire in Paphum. Proinde reuertentes, uenimus in locum in quo ethnici uiri et feminȩ ludendo nudi currebant. Hoc cum uidisset beatus Barnabas, indignatus super tale facinus, maledixit continuo templum. Statimque paries orientis funditus corruit, magnaque contritio ex ethnicis facta est, qui sub ruina ipsa mortui sunt. Cȩteri autem qui euaserant, fugerunt in templum Apollinis. Nemo itaque miretur quod predictus Bariesus postquam a beato Paulo lumine priuatus fuerat, uisum recepit, cum non illum perpetualiter, sed ut conuerteretur ad tempus percusserit dicens : eris cȩcus usque ad tempus. Ergo liquidius constat, quod ad precem Sergii proconsulis per beatum apostolum conuersus lumen receperit, postmodum uero sicut ille Symon magus apostatando transgressor fieret. Introeuntibus nobis itaque in Salaminam, inuenimus synagogam Iudeorum, quam beatus apostolus Barnabas exhortari cȩpit, et per euangelium sancti Matthei Christi gratiam introducere. Hoc dum prefatus Bariesus cognouisset, quia plurimi Iudeorum percepissent praedicationem apostoli, omnem malitiam iniquitatis sue ostendens, seditione facta contra sanctum apostolum, comprehenderunt eum et querebant tradere consuli eiusdem Salamine ciuitatis, affligentes illum multis suppliciis et uariis cruciatibus. De hinc cum iam maceratum et quassatum penis ducerent ad iudicandum, accidit ut deueniret in eandem insulam Cyprum quidam uir magnus et prepotens nomine Eusebius, scilicet de progenie Nerónis imperatoris. Comperientes autem Iudei aduentum eius uerentes nimium ne eriperet eum de manibus eorum, ligantes funem in collo eius, nocturno tempore dilaceratum a synagoga in hyppodromum pertraxerunt, et deinde foris portam proiecerunt. Post hȩc autem circumdantes illum igne crudeliter cremauerunt. Sicque beatus apostolus post multos agones et diuturna certamina pro Christi amore adustus, migrauit ad gaudia sempiterna. Impii autem Iudei non satiati de nece illius, zelo odii concitati, tulerunt sacratissimum corpus, et locello plumbeo recludentes, in mare precipitare disponebant. Interim ego prefatus Iohannes qui et Marcus, una cum predictis Thimóne et Rhodóne occulte nocturnis horis tulimus illud, et collocauimus in cripta quȩ olim fuerat habitatio Iebuseorum tertio idus iunii : hoc est undecimo die ipsius mensis. Propter hanc itaque occultam collocationem, plurimis annorum curriculis uenerabile corpus illius latuit, nec inueniri a christicolis ualuit . Sed deus omnipotens, qui non patitur gloriam occultari sanctorum suorum, tempore Zenónis imperatoris et Gelasii papȩ, eodem sancto apostolo reuelante inuentum est, atque cum hymnis et laudibus mirifice collocatum est, ad honorem et gloriam domini nostri Iesu Christi, qui cum patre et spiritu sancto uiuit et regnat deus per infinita sȩcula sȩculorum amen. |
Agreements: 1286/1480 (87%)